Latin
HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 292
Unproofread scanNot analysed yet
A. C. 529 Judaei cum Samaritanis in Palaestina rebellarunt, jugoque Romanorum excusso Iulianum quendam Regem sibi praefecerunt, proque Messia habuerunt. Sed brevi post oppugnarunt eos Romani sub Imperatore Justiniano, innumerique ex illis una cum duce sunt interfecti. Posthaec Muhammed, in Arabia deserta a. 571 natus, partim ex vero &falso Christianismo, partim ex Gentilismo, partim ex JudaArabes Judaeosismo novam conflavit religionem, ac primum apud que pro Messia, quem hi expectarent, se venditavit; sed haec consilia non procedere subolfaciens, revocato Cerinthianorum, Marcionitarum &Manichaeorum dogmate, Christum non verum corpus, sed φάντασμα aliquod assumpsisse, se autem verum DEI prophetam, eumque Christo majorem esse affirmavit. A. C. 721 Syrus quidam sub Leone Isauro Imp. insignis veterator Christum se esse simulavit, Judaeisque illusit. A. C. 1137 in Gallia pessimus nebulo sub Messiae nomine iisdem imposuit; verum &hic meritas impietatis poenas dedit; plurimi etiam Judaeorum in Gallia occisi, praesertim quod singulis annis in festo Paschatos mactare puerum Christianum dicerentur. A. C. 1138 in regno Persico extitit Judaeus quispiam, qui se Messiam fuit professus, magnamque Judaeorum coegit manum. Verum &hic impostor apprehensus &a Rege Persarum fuit capite plexus. AC. 1157 in Hispania Baetica, urbe Corduba, impostor alius Judaeos in spem novam erexit, sed &decepit pariter, ut omnes fere Judaei per Hispaniam universam internecioni darentur. A. C. 1167 alius in regno Fessano Pseudo-Messias prodiit. Eodem anno in Aibia veterator insignis, se prodromum Messiae jactitavit, seque, si decollaretur, revicturum gloriatus est. Sed jussu Regis decollatus, permansit mortuus. Non multo post Vir Iudaeus ultra Euphratem hoc solo signo Messiam se esse dixit, quod in somno nocte leprosus, mane vero &per diem formosus integerque esset. Verum &hic dignum moribus suis invenit exitum. A. C. 1174 Magus quidam novus seu falsus Messias conspectus in Persia, qui pertinaciter praetendit, se esse illum diu quaesitum expectatumque Messiam, unde Judaei in maximas redacti fuere angustias. A. C. 1176 In Moravia, regione Germaniae, David Almusser Pseudo-Messias comparuit, qui &artis magicae beneficio invisibilem se reddere potuit. Verum &hic captus trucidatusque est, &Judaei magna pecuniae summa mulctati. Eodem seculo XII alius Pseudo-Messias fuit exortus, sed quo anno, &qua in provincia moratus fuerit, Autori non constat. A. C. 1199, aut potius ex Auctoris mente circa a. 1160, David El David, alias David Alroi in Persia non suis tantum, sed &Persarum Regi aperte dixit, se Messiam esse a Deo missum, prodigiisque atque