Latin
HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 293
Unproofread scanNot analysed yet
incantationibus suis multos suorum in admirationem pertraxit. At enim, cum debellare Regem illum cum exercitu tentaret, captus, cumque fuga elapsus esset, opera Regis Turcici Persae subjecti capite truncatus est, quod Regi Persarum fuit missum. A. C. 1497 sub Ferdinando Catholico, Hispaniarum Rege, spe Pseudo-Messiae novi, Ismaelis Sophi, iterum turpiter delusi fuere Judaei. A. C. 1500 pro Messia se venditavit Rabbi Lemlem, Judaeus Germanus, Vindobonae, urbe Austriae primaria, qui fornacem domus suae destruxit, se proximo anno in terra sancta cocturum popularibus suis placentas paschales persuadens; sed &hic spe vana lactavit suos &periit. A. C. 1534 novus in Hispania exortus Judaeus Pseudo-Messias, Rabbi Salomo Malcho, sed a Carolo V combustus. A. C. 1615 alius Judaeus Pseudo-Messias in India Orientali fuit visus, quem &Judaei in Lusitania sunt secutiA. C. 1666 Sabethai Zevi Smirnensis patria, Judaeus natione, Doctor obsummam in Hebraica literatura, Philosophia &Theologia eruditionem insignitus, se esse Messiam Ben-David vel filium Davidis aperte professus est. Missus in exilium, quod nomen tetragrammaton pronunciasset, Nathanem Levi Judaeum doctissimum invenit, qui se Messiae hujus praecursorem &magnum Prophetam Eliam profiteretur. Sed cum Messias a magna Judaeorum multitudine esse crederetur, nec humanis tantum, sed &divinis honoribus oneraretur, Constantinopoli in vincula fuit conjectus, cumque evaginato gladio sagittisque, ut, num inviolabilis Messias foret, appareret, petendus jam esset, sacris Turcarum cum uxore initiari, quam id periculi subire maluit. A. C.