Latin
HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 294
Unproofread scanNot analysed yet
1682 Rabbi Mardochai Judaeus, natione Germanus ex urbe Eysenstadt, Messiam se profiteri coepit, nec salutari tantum se eum, sed &adorari jussit. Ex Italia, ubi summo cum honore ab omnibus fere Judaeis fuit exceptus, in Germaniam reversus iter suscepit in Poloniam. Et nunc Pragae haerere dicitur, cujus tamen obscura est fama, nec magna apud Judaeos ejus habebitur ratio, toties a planis istiusmodi deceptos. Atque hi isti sunt Pseudo-Messiae Judaeorum, quos clarissimus Lentius in Schediasmate hoc breviter recensuit, majus opus de iisdem, uti p. 72 pollicetur, editurus.