Latin
SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 323
Unproofread scanNot analysed yet
Quod demonstrandum erat. Hinc porro quantacunque sit longitudo trabis, aut ponderis appensi distantia a pariete (quam hactenus sumsimus altitudini trabis aequalem,) facile determinari poterit pondus ad abrumpendam trabem sufficiens: ut si pondus G trabem directe evellere possit in fig. 4, erit quidem pondus F tertia pars ipsius G(modo sit AC aequalis AB;) si vero pondus I appendatur ex K, sitque AK quadrupla ipsius AB vel AC, erit pondus Iquarta pars ipsius F, &duodecima ipsius G. Generaliter ergo pondus trabem parallelepipedam directe evellens, erit ad pondus abrumpens transverse seu per modum vectis, ut longitudo vectis est ad tertiam partem crassitiei trabis. Consideravimus autem hactenus ipsam trabem ut pondere carentem, quod si pondus ipsius trabis in rationes venire debeat, perinde erit ao si pondus I trabi aequale suspensum esset ex K, centro gravitatis ipsius trabis. Fieri etiam poterit, ut trabs pondere suo frangatur in loco aliquo, ut G infiguras, inter parietem AB &extremitatem trabis C, quando scilicet gravitatio portionis FGCF, libratae ex puncto quietis G, majorem habet rationem ad resistentiam in FG, quam gravitatio totius trabis BAC ex puncto quietis AD, ad resistentiam in AB. Quaeritur autem, qualis esse debeat linea BFC, ut resistentiae sint gravitationibus respondentibus proportionales, &trabs ubique aequaliter resistat: hanc ergo invenietur esse Parabolicam. Est enim resistentia in FG ad resistentiam in BA ut trilineum parabolicum concavum FGHF ad aliud BAEB, si basis trilinei sit altitudini ejusdem aequalis, (ut patet ex praecedentibus:) seu ut quadratum FG ad quadratum BA (quia trilineum tale est tertia pars quadrati circumscripti.) Sed momentum seu gravitatio portionis FGCF eujuscunque ex G libratae, est ad momentum totius trabis BACB ex A libratae, etiam ut quadratum FG ad quadratum BA, quemadmodum ex natura parabolae facile demonstratur (nam portiones CGFC &CABC sunt ut cubi a CG, CA. Porro G3 &A 2 sunto quartae partes ipsarum, CG &CA, eruntque distantiae centrorum gravitatis portionum CGFC &CABC a punctis quietis seu centris librationis G &A, G &A, &momenta dictarum portionum sunt ut facta ex portionibus in distantias, seu in composita ratione portionum sive cuborum a CG &CA, &distantiarum, quae sunt ut ipsae CG &CA: ergo in ratione quadrato-quadratorum a CG, CA, id est in ratione quadratorum ab FG &BA).