Latin
SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 324
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo resistentiae sunt momentis seu viribus proportionales, seu ubique eadem momenti cujusque ad suam resistentiam proportio, atque adeo aequabilis erit firmitas, qua trabs ponderi proprio ubique resistit: &proinde in quantamcunque longitudinem procurrat trabs ita figurata, si prope murum pondere suo non frangatur, nec alibi frangetur. Praeterea cum trabs Prismatica parabolica CABC sit tertia tantum pars plenae CDBA, hinc tertia ponderis parte detracta &distantia centri gravitatis ab AG ad ejus dimidiam Aa retracta, trabs parabolica sextuplo plena firmior erit. Sed si neglecto pondere trabis intelligatur vis aquae aut venti, aut alia quaedam aequaliter distributa per totam trabis longitudinem, ut si in fig. 6. tignum ABD ex muro procurrens, onus terrae ingestae vel frumenti alteriusve materiae ferre debeat, poterit esse triangulare, lineaque AD recta, &tignum ubique aequaliter resistet ponderi imposito, ut si in muro non frangatur, nec alibi frangi possit: nam ex notis mechanicae legibus, momentum ponderis incumbentis ipsi GD, est ad momentum ponderis incumbentis ipsi BD, ut quadratum GD ad quadratum BD, seu ut quadratum GF ad quadratum BA; id est ut resistentia in GF ad resistentiam in BA: quod si partim pondus impositum, partim figura trabis consideretur, nihilominus figuram aequaliter resistentem dare possum. Hactenus autem consideravimus tantum trabem, cujus superficies, qua muro vel sustentaculo adhaeret, ubique aeque alta est, unde suffecit assumere rectam BA, sed quia superficies communis trabi &parieti, varia esse potest, demus regulam generalem pro resistentia ejus Geometrice determinanda, cujus speciales casus si cui pertractare vacabit, is multa perelegantia theoremata deprehendet. In genere autem, sit trabs ABHC, fig. 7, cujus sectio ad sustentaculum DE sit planum ABH figurae cujuscunque. Demittatur illud in horizontem, seu in plano horizontis describatur aliud ei aequale, simile, &similiter positum AGH. Ex puncto G ab AH horizontalium infima maxime remoto (quod respondet puncto B) ducatur ad AH perpendicularis GF (ipsi BF aequalis) &fiat corpus cylindricum, cujus basis aut sectio quaecunque parallela horizonti sit similis &aequalis ipsi AGH, altitudo autem perpendicularis sit GI, aequalis FG vel BF; quod corpus liceat appellare cylindrum. Per I ducatur tangens indefinita KIL parallela ipsi AH.