Latin
SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 327
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo intra natales hyemis congelascit frigore, imo, quod mirabile, a face propius admota instar subtilissimi spiritus vini exardescit, ut flamma super aquae superficiem instar bullarum agitetur &subsultet, ideoque fons hic Ignis fatuus audiat. Atque hic quidem ignis sponte sua nunquam extinguitur, nisi scopis percutiatur; quemadmodum ante annos circiter 35, cum accolae accensum restinguere negligerent, per cataractas subterraneas sensim progrediendo radices arborum, &cum his totam vicinam sylvam in cineres redegit, per tres fere annos durans, antequam perfecte suffocari posset: a quo tempore publicae etiam excubiae constitutae sunt, quae frivolas ejusmodi accensiones impediant. Dum autem aliquantulum flagrat haec aqua, multum sui impetus deponit, intra 14. dies vix recuperandi. De caetero quamvis ligna admota brevi comburat haec flamma, adeo tamen subtilis est, ut aquam non calefaciat, sed hausta haec, perinde ac Lucretii fons, frigida percipiatur; imo nec ipsa extra suam scaturiginem exardescit, utut in vasis exactissime clausis asservetur. Inflammabilitatem hujus fontis, cunctis superioribus seculis ignotam, fulmen manifestavit, quod casu eum feriens eundem accendit. Hinc lignatores ex sylva vicina accurrentes, virgultis ex caesis arboribus aquae summitatem verberando ignem restinxerunt, a quo tempore aliquoties postmodum, experimenti causa, mediante face ardente illa denuo accensa &virgultorum succussione quoque extincta fuit. Unde factum, ut provinciae illius incolae coeca credulitate sibi persuaserint, fulmen seu tonitru a prima illa accensione in profundo fontis remansisse, quod dum egredi conetur, aquam adeo exagitet, &flammam hanc ad ejus superficiem erumpere faciat. Rogatus ergo supra nominatus Dn. DIONYSIUS, Theoriam circa Fontis hujus recensitas proprietates sequenti ratione exponit. Sc. quod motui Lunae motus &agitatio illius respondeat, fieri per communicationem, quae ipsi cum mari, cujus fluxum &refluxum a diversis Lunae phasibus dependere supponit, intercedat: quatenus cataracta subterranea mari &fonti huic intermedia ad certam tantum altitudinem aqua, reliquum ejus vero, ideo quod aequilibrium maris transcendat, aere repleatur. Hinc quando maris circa plenilunium elevatio maxima canalem hunc irruat, adeoque aerem &vapores inclusos versus scaturiginem urgeat, necessario hanc aquis exuberare: contra, si mare Luna decrescente subsideat, aquam marinam cum aere &vaporibus, in aquam coagulabilibus, recedentem fonti huic multum lymphae subtrahere.