Latin
SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 328
Unproofread scanNot analysed yet
Virtutes Medicas a sulphure copiosiore, tanquam insigni morborum panacea, quo venae hujus montis scatent, derivat: cujus pariter vapores, particulis aqueis leviores, nisu atque tendentia sua strepitum &ebullitionem hujus fontis, simulque suaveolentiam praestent, dum ejus crassiores moleculae in limum, qui fundum petit, coeant. Bitumen, quod post aquae hujus evaporationem remanet, balsamum quasi sulphuris naturale ait, per frequentiorem agitationem sulphuris &aquae invicem productum. Inflammabilitatem pariter sulphuri hujusque exhalationibus, ex aqua prorumpentibus, an acceptis refert, ac ideo flammam aquae supernatare, percussionibus vero illis, cum virgultis factis, extingui &suffocari; quatenus hac ratione spiritus seu miasmata illa sulphurea aqueis particulis, a quibus recedere conabantur, denuo involvantur: ita quidem, ut his per deflagrationem consumptis, multum virium medicarum perdat aqua eadem. Ideo vero illam, extra scaturiginem suam transportatam, minime accendi, quod paucae ipsi insint particulae sulphureae, eaeque aqueis involutae, &impetu atque impulsu fontis destitutae: quibus nihilominus praesentibus, aqua intra fontem omnem frigoris rigorem, perinde ac spiritus vini potentior, eludat.