Latin
G. B. DE SAINT ROMAIN, MEDICINAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 369
Unproofread scanNot analysed yet
Confirmat id allegando experientiam, quae habetur cupellando aurum: siquidem fumi ex ordinariis cupellis elevati &in alembico collecti in aquam claram, viscosam, pulverulentam &consequenter metallicam condensentur. In stanno tria miranda observat, totidem in plumbo. Argentum vivum, cujus tres species recenset, continere internum quoddam principium vitae vegetativae &seminalis, ostendit ex confectione arboris Dianae. Salium corpuscula non solum acuta, sed etiam hamata esse, &diversorum vario motu cieri probat. Commendat sal polychrestum ex nitro &sulphure, optime humores peccantes expellens, quod efficacius reddat sal additum. Aquae species, puta elementarem, destillatam, aquam fortem ex salibus metallicis extractam, aquam vitae, aquas minerales enumerans, calidas Borbonias, &frigidas in Passy Les Paris laudat. Parte quarta proponit ea, quae sunt in homine. Vita in genere definitur actio &motus compositi, &corporis organici, orta a principio interno &seminali. Principium hoc ait spiritus vitales, i. e. certum numerum atomorum ab omni compositione liberarum, taliumque quarum figura &conditio eas captivitati ineptas reddat; nam invicem se devincientes destinari ad componendas corporum nostrorum machinas. Vitarum differentias statuit quatuor, metallicam, vegetativam, sensitivam, &rationalem, inter quas tamen postrema ab anima immateriali &immortali proveniat, cum priores tres ab atomis dependeant. Semina quibus res propagantur, imaginatur sibi corpora composita ex subtilissimis atomis, optime figuratis, &proportionatis, ut pro typo inserviant omnibus cudendis exemplis in speciei propagatione. Deinde explicat, quomodo individua multiplicentur per solam seminum dilatationem, exemplo frumenti ex grano, &infantis in utero formati. Lumen asseverat compositum ex atomis auri, quae omnes partes mundi ad suum centrum solem alligant. Hic nonnulla de virtute &efficacia luminis in productione conservationeque rerum, imo in universali medicina paranda subjiciuntur.