Latin
G. B. DE SAINT ROMAIN, MEDICINAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 370
Unproofread scanNot analysed yet
Lumen per se proprie loquendo nos videre, sine transmissione accidentium vel corpusculorum ab objecto; similiter motum corporis per se audiri, citra qualitates Aristotelis aut corpuscula Gassendi. Cordis motum naturalem adscribit motui spirituum vitalium, i. e. atomorum ignearum &coelestium in centrali cordis vacuo inclusarum; hujus motus effectum sanguinis circulationem agnoscit: irregularem motum cordis in animalibus &febribus diversis, ad atomos emancipatas in concoctionibus refert; simulque inde differentiam febrium petit, &de remediis pauca addit. Invisibile vinculum partium cum corpore, a quo processerunt exemplis adstruit, inter quae memoratu dignum est, quod, si hominis mortui vestimentum in cistam bene clausam recondatur, primis &succedentibus diebus, quibus corpus sepultum putrescere incipit, strepitus in cista existant, quos corpuscula demortui corporis a secedentibus attracta motu suo per lignum transeundo excitent.