Latin
ATLAS DES TEMPS, DIVISE EN QUATRE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 371
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc non improbabili causa a Ludovico Galliarum hodie Monarcha cognominatam, ex trium Cyclorum, Solis, Lunae &Epactarum (hoc est 28 in 19, &producti rursus in 30) multiplicatione, annorum constituit 15960; adeoque duplo ac Juliana est, ampliorem. In ejus annum 3193 ineuntem Autor conjicit natalem mundi; 7373 completum vero Servatoris nostri: atque sic longissima annorum suorum serie ante &post Christi incarnationem extensam, habilem facit (quod paulo ante in Juliana desiderarat) exhibendis omnium omnino Autorum epochis. Comparatione porro inter ipsam &Julianam instituta, quod haec duobus naturalibus cyclis, tertium arbitrarium (Indictionum) quique discernendo tempori nihil inserviat, jungat; sua vero ex tribus naturalibus &astronomicis composita sit, qui divelli ob mutuas operas minime debeant; eandem alteri Julianae longe praestare contendit: cum cyclus Epactarum in Ludoviciana periodo simul indicet Novilunia &Plenilunia, ipsasque Eclipses Solis &Lunae, rem tantopere semper ab excellentioribus Chronologis, certius figendis Epocharum annis, aestimatam. Exhibet deinde hoc &quarto libro singulos Periodi Ludovicianae annos, in Tabula sex columellis distincta expressos, cum propriis suis characteribus cyclorum, Solis, Lunae, Epactarum, &numero, quem in Periodo Victoriana sortiuntur: ut cum caeteri Chronologi Periodos suas in idea saltim reliquerint, Atlas hic suam in Theoria sistat; &hoc ipso perpetuas veluti suppeditet Ephemerides, quarum solus intuitus, citra calculum, uniuscujusque anni cyclum solarem, aureum numerum, &Epactam indicet. Subjungit etiam, quae ad dextre intelligendam hanc Tabulam, debiteque in ea reponendas Epochas diversorum Autorum faciunt. Libro secundo de origine &principio mundi agit, eumque non esse aeternum, ex revelatione, ratione, &cumprimis ex Sabbathi institutione probat, creatum vero non sex momentis, sed totidem diebus integris successivis pronunciat. Tempus etiam anni, &horam diei, quibus mundus creatus sit, quoque Zodiaci gradu Sol &Luna primum repositi sint, aliaque consimilis argumenti plura determinat.