Latin
ATLAS DES TEMPS, DIVISE EN QUATRE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 370-2
Unproofread scanNot analysed yet
ATLAS DES TEMPS, DIVISE EN QUATRE liures &c. par R. P. Seigneur de la Motte. hoc est: Atlas temporum, divisus in quaruor libros, Periodum scilicet Ludovici Magni; novam methodum Chronologicam; Chronologiam Sacram V. T; &Chronologiam novam annorum gratiae. Autore R. P. Dn. de La Motte &c. Ambiani; &prostat Parisiis apud Nicolaum Padelupum COtum hoc opus, in quo multa ad Genealogicum, ChronologiAcum, Geographicum, Arithmeticum, &Historicum studium pertinentia continentur, quatuor libris absolvitur, quibus tabula materiarum, index rerum notabiliorum, &alia quaedam praemissa sunt. Praefationi, quae circa nomen operi impositum praecipue occupatur, duodecim leges ®ulae Chronologicae subnexae sunt, quarum ultima requirit, ut Chronologiae secundum undecim priores confectae pro veris habeantur. Harum vero omnium in Atlante suo accuratam se rationem habuisse, &propterea de veritate ejus neminem ambigere posse Autor profitetur: Gallici idiomatis ignaris, Latinam operis editionem non obscure pollicitus. Libro primo capitibus novem, in sectiones iterum subdivisis, constante, temporis partes evolvit; cyclorum, epocharum, &periodorum, Victorianae &Julianae, rationes exponit, &inde ad novam suam Ludovicianam progreditur.