Latin
REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 374-2
Unproofread scanNot analysed yet
Claudius suaeque Ecclesiae. Prodit enim nunc ejus responsio, qua dicta scriptaque sua defendere, &Episcopi objectiones refellere aggressus est. Praefatur multa &gravia de disceptationibus, quas RomanoCatholici de forma &autoritate Ecclesiae eo fine instituere ait, ut asserta illa, aut quod idem est, Pontificis aut conciliorum infallibilitate, Protestantibus omnibus os uno nixu obstruant, &aliorum articulorum examen evitent. Quam nullo vero id fiat jure &fundamento, &quam frivolum sit, Ecclesiam Christi, solo ejus verbo &Spiritu ad animarum salutem regendam, ad leges &pompam societatum civilium redigere, satis a se demonstratum esse confidit hac responsione sua. In illius parte prima responsum ad Acta Episcopi cum domina Dunisia, ante colloquium cum illo suum, forma epistolae a se conceptum, publici juris fecit: (antea enim tantum manuscriptum ad Episcopum pervenerat) illique eorum, quae Episcopus epistolae huic in Reflexionibus, quas vocat, opposuit, examen subjunxit. Quadrat id ad Reflexionem Bossueti nonam &quatuor sequentes. Hunc enim ordinem sequendum sibi sumpsit Clandius, qui suis scriptis, eorumque tempori conveniret.