Latin
REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 375
Unproofread scanNot analysed yet
Sed parte secunda edidit relationem a se conscriptam de colloquio, praesente Durasia, multisque illustribus viris foeminisque, cum Episcopo habito; testatus, nolle se, quae is in sua relatione alio modo narrasset, carpere, aut ulla in Virum, cui multum deferat, immodestia uti, satius habens ut lectores judicium ferant. Cum vero Episcopus huic ipsi relationi, quam antequam ederetur nactus est, octo reflexiones suas pria res opposuerit, ad has quoque respondet Claudius, sed ita ut ex tredecim Bossueti capitibus, quinque posteriora in parte prima, priora octo in parte altera refutata inveniantur. Dudum inclaruit utriusque autoris ingenium, eruditio, facundia, &quae inter acriter de rebus gravissimis dissentientes rarissima est, eoque majori laude digna, verborum moderatio. Responsum Claudii epistolicum, tum utriusque relationem excerpere supersedebimus, cum in Actis prioris anni jam de historia colloquii dixerimus: potissimas vero, quas uterque tractavit materias, una opera ex responsionibus Claudii per compendium nunc referemus. Initium itaque Claudii librum nunc sequentibus, a responso ejus ad reflexionem nonam, qua primam epistolae Claudianae quaestionem Bossuetus examinavit, esto. Lis est de jure singulorum Christianorum, an nimirum liceat, imo &incumbat cuilibet ex coetu, decreta Ecclesiastica examinare, an vero simplici obedientia amplecti? Prius Claudio &Reformatis, ac Protestantibus in universum; posterius Bossueto &Romano-Catholicis visum est. Nituntur hi praecipue promisso Christi notissimo, de perpetuitate &victoria Ecclesiae adversus corruptionem sive portas inferorum. Sed Claudius illud ad Ecclesiam vere &proprie sic dictam pertinere contendit, &frustra ad coetum, aut pastores &praelatos applicari, inter quos plurimi sint externae tantum professionis consortes, intus hypocritae, aut aperte etiam mali, hostes DEI, adeoque veritatis &infallibilitatis non ita Bbb capaces, ut sine examine ad normam Verbi divini admitti eorum decreta debeant.