Latin
HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 385
Unproofread scanNot analysed yet
Complexus is est parte Operis sui prima Henrici VIII Regis Angliae gesta, postquam is conjugii cum Catharina Arragonia fratris vidua, sive ob conscientiae stimulum, sive aliis de causis pertaesus, divortii indulgentiam apud Romanum Pontificem nullo obsequio aut aere redimere potuit, indeque permotus est, ut abrogata Pontifici in regnum Angliae omni potestate, seipsum caput Ecclesiae non minus, quam Politiae faceret. Ea occasione, licet veteris religionis scita retenturum se profiteretur, multa tamen, adjuvantibus ministris, qui reformandae Religioni, dissimulanter quidem, incumbebant, inprimis Thoma Crompvello &Thoma Crammero, illo Vices gerente, (ut vocabatur,) hoc Archiepiscopo Cantuariensi, molitus est, per quae dogmata Romana plurima correctionem passa sunt, &gubernatio Ecclesiae mutata, secutaeque postea pleniori resormationi via strata fuit. Quanto vero haec cum periculo &exitio multorum egregiorum virorum, &hominum variae conditionis, plerumque pro libitu Regis, modo in hanc, modo in illam partem saevientis, ab anno 1527 usque in annum 1546 gesta fuerint, ex multis quidem autoribus satis notum est, sed concinnius prudentiusque, imo si allegata documenta, quae tertium hujus operis tomum, vel appendicem secundi constituunt, narratis respondent, certiori fide tradita, vix alibi invenientur, Cura tamen fuit Burneto, ut quae scriptores Pontificii odio reformationis contra Henrici Regis acta, &eorum, qui pro puriori religione supplicium passi sunt, innocentiam tradiderunt, falsitatis ex Actis convincerentur. Cum vero Sanderus omnium mordacissime adversus Regem &reformatores scripserit, ejusque historia Italice a Pollino, Gallice a Malacrucio versa extet, multisque imponat, singularem operam Burnetus impendit, ut falso &maligne a Sandero tradita refutarentur. Ea propter in fine tomi hujus primi index CXXIII capitum, in quibus ille errasse &male versatus esse perhibetur, adjectus est. Sincerus &liber est Burnetus, tam in vitiis, quam in virtutibus Henrici referendis, cum plerique scriptores, prout quisque affectus fuit, modum excesserint. Eandem moderationem in laude &vituperio ministrorum utriusque ordinis &religionis tenuit: Crammerum tamen ob pietatem &modestiam omnibus praeferens.