Latin
HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 386
Unproofread scanNot analysed yet
Merentur inprimis legi, quae de martyrio eorum, qui ob religionis a Luthero reformatae professionem, sub hoc Rege Henrico, vel eodem fere tempore in Scotia, crudeliter necati fuerunt, recensentur, inter quos eminent in Anglia Robertus Barnefius, cui Lutherus, edita mortis ejus historia, additaque epicrisi anno 1540 quodammodo parentavit, ut videre licet Tom. VII Oper Altenburg. fol. 422; in Scotia vero Patritius Hamiltonus. Hujus constantia permotus Alexander Alexius, sive Alesius Edinburgensis, vir nobilis &doctus, Lutheranismum amplexus est, variasque persecutiones passus, in Germaniam tandem confugit, atque in Academia hac nostra Lipsiensi Professoris munus adeptus, eoque magna cum laude, bis etiam Rectoratu functus est, atque anno 1565 obiit. De cujus vita peculiaris oratio extat viri clarissimi &de Academia nostra meritissimi Jacobi Thomasii, quae in volumine varii argumenti orationum anno 1683edito &a nobis mense illius anni Aprili pag. Act. 152 memorato, numero decima quarta est. Narrat quidem Burnetus, cum Alesio Lipsiam venisse, eodemque professionis munere honoratum fuisse civem ejus, Johannem Fise, sed de hoc nihil huc usque in Actis Academicis reperire potuimus. Parum abest, ut pro illo habeamus, quem in Memorandis Francofurtanis ad Viadrum Becmannus p. 74. memorat Johannem Fidelem Scotum, Phil. &Theol. Doctorem &Prof. qui anno 1551 Rectoratum gessit &anno 1562 decessit; quanquam non satis appareat, cur Fidelis potius quam Fise, ut a Burneto nominatur, vocari voluerit. Caeterum Henrici tempore, Lutheri potius quam Helvetiorum aut Gallorum doctrinam, praefertim in Articulo de praesentia corporis Christi in S. coena, ab Anglis reformatis acceptam fuisse, ipsique Crammero diu probatam, aliunde constat, nec a Burneto negatur: qui etiam memorat, primum in Anglia fuisse quendam Jobannem Frith, qui praesentiam, quae realis sive corporalis vocatur, negaverit, ita tamen, ut doceret, quod hodie quoque non pauci ex Reformatis faciunt, non esse disputandum de hac quaestione, sed tolerandum dissensum in theoria, dummodo in praxi nihil inferat incommodi, &ab adoratione Sacramenti abstineatur. Huius Frithii historia &supplicium anno 1534 legitur lib. II hujus Operis p. 239 &seqq.