Latin
QMIBUSDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 41
Unproofread scanNot analysed yet
Insignem enim victoriam de Persis ac Parthis reportaverat Alexander Severus, unde &Persicus Parthicusque a Populo Romano fuit salutatus; &quamvis trucidatus postea a Maximino esset, Senatus tamen, referente Lampridio, eum in Deos retulit, atque uti cenotaphium in Gallia, ita Romae sepulcrum amplissimum meruit; imo &dati sodales, qui Alexandrini appellati sunt; addita &festivitas matris nomine, atque ipsius, quae Romae religiosissime natali ejus die, Lampridii adhuc tempore fuit celebrata. Sphinges alatae sapientiam Alexandri Severi designant, quae non minus, quam fortitudo &fortuna ad perficiendum belli aliquem ducem requiritur; vel fortitudinem &industriam simul, juxta Plutarchum &Clementem. Vid. Spanhem. lib. cit. p. 217. Figurae infra thronum cubantes sunt &nobis fluvii, sed non alii, quam Euphrates &Tigris, quippe celeberrima illa Alexandri Severi in Persas expeditione in potestatem Romanorum redacti, quorum &mentionem fieri abs Herodiano in vita Alexandri Severi videas. Sed quid duo Mormones illi sibi volunt, in altera nummi primi facie exhibiti? Si divinare &hic nobis licet, dixerimus, illos ad invidiam a tanto Imperatore averruncandam fuisse additos. Mos enim olim erat, ridicula quaedam appendere vel illinere ad invidiae eversionem, quae βασκανια Graece appellabantur. Turpia quippe quae erant, contra fascinum valere credebantur, ut cranium asinae, satyrica signa, veretra. V. Turneb. in var. de LL. p. 118. &lib. Advers. 9. c. 28. Sed forte &hoc aliquid Alexandrinum est. Sane in alio quodam Alexandri Severi nummo Satyrus, vel Silenus cernitur, nec absurde conjicit Patinus, eum in Numismatis Romanorum Imp. f. 349 exhibens, eodem Alexandro Severo honores, quos Alexander M. sibi paraverat, in nummo isto tribui. Ita autem Plutarchus in Alexandro Macedone, sic transferente verba ejus Xylandro; Aliud visum Alexandro per quietem est. Satyrus ei conspectùs est eminus alludere, deinde volenti eum capere fuga elabi, tandem multa orantis &circumcursitantis in manus venire. Conjectores nomen Satyri dividentes haud absurde pronunciarunt: Sa Tyros, h. e. tua erit Tyrus. In ultimo nummo raptum Sabinarum non aliam ob causam sisti opinamur, quam quod a priscis Romanis ortus videri omnino volebat Alexander Severus. Neque enim in Neronianis tantum, sed in aliis quoque Imperatorum Romanorum, ut testis nobis Patinus est, Vero autem similem opinionem nostram numismatis observatur. &hic facit Lampridius, in vita Alexandri Severi id quoque memorans: Volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore festo, ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini, lacessiverant eum convitiolis, Syrum archisynagogum eum vocantes &archierea.