Latin
QMIBUSDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 42
Unproofread scanNot analysed yet
Et iterum: Syrum se dici noluit, sed a majoribus Romanum. Et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur, genus a Metellis descendere; quam originem suam, ut hic per Sabinarum raptum, ita in alio nummo per Romulum &Remum a lupa lactatos, quem Tristanus excudi fecit, subinnuere Alexander Severus voluit. Alexandraei igitur nobis hi nummi sunt, qui Neroniani videntur Cl. Eggelingio. Submittimus autem &has conjecturas celeberrimi Patini, aliorumque Polyhistorum judicio, facile mutaturi sententiam nostram, si meliora ac certiora edocti ab illis de numismatis hisce fuerimus. DE VRINIS ET PVLSIBVS; DE MISSIOne Sanguinis; de Febribus; de Morbis Capitis &Pectoris; Opus LAVRENTII BELLINI, dicatum Fr. Redi. QEllini foetum exhibemus, Scriptoris a pluribus jam annis, per Renum inprimis &Linguae accuratiorem evolutionem, Anatomicis &Physiologis notissimi, magnique ab his semper aestimati. Is arti Medicae opem nunc laturus, talia huic scripto argumenta consecravit, quae theoriam praxi necessario combinandam esse, nec alteram harum ab altera avelli posse, satis superque testabuntur: quaeque methodo, omnibus scientiis &artibus physicis congrua, per principia scilicet mechanica, declaravit, ac sublimium pulcherrimarumque observationum ubertate sic exornavit, ut nemo non ex hoc ungue leonem possit dignoscere.