Latin
D. ALPHONSI DE OLEA ADDITIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 436-2
Unproofread scanNot analysed yet
D. ALPHONSI DE OLEA ADDITIONES Tractatum suum de Cessione Jurium& Actionum. Genevael 1683. in fol. D AlAlphonsus de Olea JCtus Hispanus, Antecessor in Academia Do Pinciana &hodie in supremo Castellae Senatu Consiliarius, jam ante triginta &aliquot annos Tractatum absolutissimum de Cessione Jurium &Actionum publici juris fecit, Theoricis &Practicis, ut non solum inscriptio libri fert, sed etiam res ipsa docet, utilissimum. Ita enim illam materiam copiose &nervose exposuit, ut nihil ferme, quod ad eam pertinet, vel in Theoria vel in Praxi occurrens, reliquerit intactum &inexcussum. Proinde &Liber iste talem applausum meruit, ut variis in locis iterum atque iterum ederetur.