Latin
D. ALPHONSI DE OLEA ADDITIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 437
Unproofread scanNot analysed yet
Et jam anno 1681 editio septima prodierat Genevae, ab Auctore Additionibus aliquibus ipsi textui insertis locupletata. Additiones autem, de quibus in praesenti, ad dictum Tractatum plane novae sunt, ab ipso itidem Auctore adornatae, verum separatim editae, ubi 47 Resolutiones haud vulgares, tum legum, tum aliarum quaestionum, de quibus controverti solet, vel in hac ipsa materia, vel occasione ejus, continentur, veluti de debitore, an post formatum concursum alibi, quam apud Judicem concursus agere aut conveniri possit: de lege prohibente, ne bona immobilia in Ecclesias vel monasteria transferantur: de nullitate matrimonii ex defectu consensus, si in crimine adulterii opponatur, an causa indistincte prius ad Judicem Ecclesiasticum remittenda: de renunciatione Regni &Majoratus; an maritis Ducissarum &Comitissarum post mortem illarum; item an viduis Ducum &Comitum, si viris inferioris conditionis nupserint, pristinus honor debeatur: de pecunia data debitori, ut ea dimittat creditorem suum, si ante moram accipientis pereat vel imminuta sit, cujus sit periculum, an dantis, an vero accipientis: de mandato ad lites, quod per Judicem declaratum ut sufficiens, an rursus de ejus insufficientia possit disputari: solutione facta falso procuratori an debitor liberetur, maxime si paratus sit actiones suas contra falsum procuratorem cedere: Nobiles debitores quando possint carcerari ad instantiam creditorum suorum: compensatio debiti &crediti quando ipso jure fiat in praejudicium anterioris creditoris &c. &c. Praeter has Resolutiones &alia nonnulla auctaria sunt inspersa. Quemadmodum vero jam ante; ita &in his suis Resolutionibus Auctori negotium fuit cum Francisco Salgado, JCto itidem Hispano, ob librum, cui titulum hic fecit, Labyrinthus Creditorum, maxime famosum, cum Salgado in hoc ipso Libro in multis ab Auctore nostro dissidiffideret. Et valde jucundum est, controversa inter hos duos excellentissimos &acutissimos] Ctos legere, quibus argumentis suas quisque opiniones defenderit, &contra adversarii sententiam convellere conatus fuerit.