Latin
NOUVE AUX DIALOGUES DES MORTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 438-2
Unproofread scanNot analysed yet
Esuperiori mense Septemb. p. 381. memoratos, scripserat auctor venustissimus: quibus veterum &modernorum colloquia miscens, vanitatem rerum humanarum festive &erudite exposuerat, petitis ex historia veteri ac recentiore disserendi argumentis. Hanc rationem insistere, &coeptam telam pertexere idem auctor parte hac secunda instituit, pridem mortuorum inter se; eorundemque cum vita nuper defunctis; ac tandem istorum, quorum recentior adhuc superest memoria, mutua colloquia narrans. Sed de his quidem Dialogis uberius disserendi occasio nobis fortassis praebebitur, cum ad nos pervenerit libellus in Gallia non ita pridem hoc titulo editus: Jugement de Pluton sur les deux parties du Dialogue des Morts. Errata quadam. In Actis anni 1683, pag. 429. lin. 9. 10. 11, sic lege: quae si rursus anticipando mihi solvas, dabis mihi 1/– I6 T165. Sed jam ita ego rursus priora 155 anticipavi anno primo, posteriom vero 1gg anno primo &secundo. Unde usuram &c. Pag. 431 l. 8 pro litera Y ponatur Z. In Actis praesentis anni pag. 178. lin. ult. pro tantatus, lege tentatus. pag. 179. lin. 9. pro scatere, lege patere. Pag. 271. lin. 3. pro experante, lege imperante. pag. 279. lin. 32. pro plurimos, lege ipsos. p. 325. l. 20. pro libenitionis lege librationis lin. 24. pro conveides lege conoeides. pag. 346. lin. 10. pro fatis, ante functo, lege licet fatis non ante functo. ERUDITORUM publicata Lipsiae Calendis Octobris Anno MDC LXXXIV. CEEOPHLACII UINSLE. Fe Au Triplici linguarum clavi Italicae, Latinae, Gallicae, nec non specialibus praeceptis ejusdem linguae reseratum. Authore P. Angelo à S. Joseph, Carmelita Excalceato, Tolosano, Missionario Apostolico, Superiore Missionum sui Ordinis in Belgio, Amstelodami 1684. in fol. Ostquam Auctor, cujus opera Mouzaffer Elen Mouhamed el PHosseni Pharmacopea Persica, ex idiomate Persico in Latinum