Latin
NOUVE AUX DIALOGUES DES MORTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 439
Unproofread scanNot analysed yet
conversa, tribus abhinc annis Lutetiae Parisiorum prodiit, a nobis A. 1682. mense Junio p. 181. sqq. memorata, ad Orientales Missiones a Pontifice destinatus esset, hoc sibi credidit datum esse negotii, ut officio suo numeris omnibus satisfaceret. Hinc cum per annos non paucos Persica scripta sedulus versasset, literisque &sermone Persarum ita eruditus esset, ut non minus quam hi qui in Perside erant nati, verba hoc idiomate facere posset, successoribus etiam existimavit esse consulendum. Pandere igitur futuris Missionariis Gazophylacium voluit praesens, ut eo instructi cum Persis &Muhammedanis nulla mora colloqui &in arenam descendere possent. Opere propemodum in Perside absoluto, ad Europaeas terras revocatus, primum Venetiis, dein Lutetiae Parisiorum edere illud statuit, sed re ex voto non succedente, tandem in Belgio feliciter ultimam negotio manum imposuit, publicaeque librum exposuit luci. Post approbationes multas praemittit clavem Gazophylacii linguae Persarum seu Grammaticam, quae septem capita continet.