Latin
NOUVE AUX DIALOGUES DES MORTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 441
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Sanctos Persarum praecipuus est Hossen filius Ali, cujus martyrii festum apud Persas singulare: celebratur primis decem diebus mensis Mohorram, cum luctu ingenti: decima demum die divisa in duas acies civitate, funeralia publice repraesentantur, ubi capite raso &multis a novacula vulneribus cruentato comparent. Sectae Muhammedanorum quatuor recensentur, per famosos Interpretes totidem distinctae, qui Maleki, Sciafai, Hanbeli, &Hanisi audiunt. De Alcorano, cum quo ejusdem auctoritatis esse apophthegmata duodecim legislatorum Persicae sectae praetendunt, Persarum doctiores statuunt, eum non realiter descendisse de coelo, sed a Deo esse inspiratum. Liberum religionis Christianae exercitium Aspahani, Constantinopoli, &per Persidem ac Turciam passim concedunt: imo Christianis adeo sunt amici, ut pueros aegrotantes ad Missionarios eorum deferant, Evangeliumque super ipsis legi non modo pariantur, verum etiam expetant: qua occasione multos in mortis periculo constitutos baptizari testatur Auctor. Nec praetermittit, quae ad notitiam dignitatum illustrium, provinciarum, urbium, insularum, ad constitutiones Persarum &consuetudines, ad jura tum privam tum publica prae aliis pertinent. Hanc in rem agit de proventu annuo Regis Persarum &thesauris quos possidet: de titulo Padsciahs sive Imperatoris, quem Turcarum Imperator sibi tantum &Regi Galliae tribuit: de Imperatrice regente, quae prima mulier est ex Turcarum Imperatore masculum enixa, &κατ ἐξοχὴν mater audit: de more excoecandi fratres Regis Persarum, ubi adjicit, hodiernum Regem Salomonem ad majorem cautelam jussisse erui pugione oculos fratris sui Mirza Hamzah: de gubernatoribus provinciarum Persidis, quorum alii Beklerbek, videlicet ibi dominantes, ubi sunt militia &artes, alii C- han, qui minoribus provinciis praesunt, alii Vexir, qui urbium imperium obtinent, dicuntur. Praeterea coronationem Regis Persiae describit, formamque &figuram coronae ipsi imponi solitae delineat, eidemque simili prope C- han seu gubernatores, &antiquos Religiosos aut Sousi uti solere annotat. Porro titulum Invincibilis a Rege Persarum adhiberi solitum, quod per periphrasin expressus Incolas dominatorem conjunctionis seu astrorum denotet, exponit. urbium Persicarum in Heiderios &Naamet-Allahos, à Regibus Heider &Naamet-allah dictos, perpetuoque inter se dissidentes dividit. De diversoriis Persarum dictis Caravanserai memorat, esse illa publica &sumtuosa aedificia, in urbibus &ruri frequentia: in campestribus gratis divertere pedestres aut equestres turmas 100 usque ad 500 hominum.