Latin
NOUVE AUX DIALOGUES DES MORTS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 442
Unproofread scanNot analysed yet
Per Turciam extra urbes rara esse, si excipias unum a Veziro Magno Mahamed Kioproli fundatum, in quo commode diversentur 300 equites, quibus per triduum integrum gratis &copiose victus &hospitium suppeditetur. Habent etiam Persae custodes viarum, quorum munus est a latronibus vias servare tutas, pro quò certam pecuniae summam vectigalis loco solvere oportet. Exemti sunt ab his vectigalibus Europaei, qui in regionibus Orientalibus a tempore &occasione Godefridi Bullionaei Franci appellantur, ita tamen ut hanc exemtionem magno lucrari oporteat pretio. Nec illud praetermittendum credimus, Papam a Regibus Persarum in diplomatibus Carmelitis concessis Vicarium Christi, supremum Pontificem, &maximum Potentatuum Christianitatis nominari: item legatum Regiae Societatis Galliae praecedentiam obtinuisse in curia Persica supra legatum Angliae mense Novembri 1674. Ad Medicinam quoque &Physicam referri possunt aliqua, quae ab Autore proferuntur. Botanicorum commentum esse dicit, mala Persica noxia esse in Perside. Optima enim etiam ibi esse, si excipias provinciam Guengia, in qua nascentia mala exitiales febres progenerare credantur. Arborum earundemque fructuum &herbarum, quae ibidem reperiuntur, mentionem facit, v. g. ficus Indicae, quae universi prodigium dici mereatur, ob perpetuitatem quam sibi ipsi conciliare potest: granatorum rubrorum civitatis Cascion in Parthia, membranas inter grana habentium; alborum in civitate Yead, acinis etiam carentium: &prorsus singularium arborum fructuum: fraxinellae: gelsomini albi: opiati Persici: Herbae Kali, saponariae &c. In Philosophicis &Philologicis non pauca memoratu dignissima producit. Multa ad ritus Persarum, ad monumenta antiquiora in Perside &alia plura pertinentia sigillatim persequitur. Taxat Hottingerum, quod in Bibliotheca Orientali jejunam nimis notitiam circa Persicae Bibliathecae Catalogum habuerit, cum in omni facultate veterum pariter ac recentiorum exhibere potuerit elucubrationes. De Paradiso fluviisque inde profluentibus curiose satis disserit: proverbia Persarum &Arabum notabiliora subinde inspergit, nec lusuum genera a Persis frequentata Lectorem vult ignorare. In fine adjicit indicem duplicem vocabulorum, alterum Latinorum, alterum Gallicorum, tertio, qui tamen non minus si non magis videbatur necessarius, deficiente, videlicet vocum Persicarum juxta seriem literarum hujus linguae. Nulli enim usui Lexicon hoc erit illis, quibus Persica monumenta vestigare volupe est, quia sicubi haeserint, frustra ab hoc Gazophylacio vel ignorantiae vel errori subsidium quaerent. An vero excusari possit Autor per hoc, quod Missionariis haec scipserit, quo notitiam linguae &fermonis acquirerent, liberum aliorum esto judicium.