Latin
CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 464
Unproofread scanNot analysed yet
Dum hoc accidit, liquor tumescit, ampliusque spatium, quam antea requirit, nec breviori vase continetur. Sunt circa hoc experimentum, quae peculiarem curam merentur. Observatione dignum est, quod magna validaque motio duorum liquorum diversae naturae, calorem adeo non producat, ut potius frigoris intensioris causa sit, idque insuper cum manifesta partium expansione contingat. Aliam ejusdem rei confirmationem suppeditat aptum &aeque inexpectatum experimentum, in quo effectus itidem vulgari observationi contrarius occurrit. Ita vero se habet. Si oleo vitrioli admisceas quantitatem aquae, calor sensibilis absque liquorum expansione fiet, cum alias communiter calor in vino, aqua &plerisque fluidis corporibus eam efficiat. Hic enim condensatio &contractio potius accidit, ut ad oculum apparet, si experimentum in vitro colli longiusculi instituatur, ¬a protinus facta mixtione in exteriori superficie fiat. Utriusque experimenti ratio difficulter ex hypothesi Cartesiana redditur; non existimo tamen, hanc ab illis prorsus destrui ac everti. Sed ut in experimenti enarratione pergam, cum spectatoribus meis sufficienter demonstrassem, gradum frigoris producti admodum notabilem esse, paucas aliquot guttulas alterius liquoris infudi, quae illico temperamentum frigidae mixtionis immutabant, ac duorum triumve minutorum spatio ad calorem reducebant illo ambientis aeris (erat autem dies aestivus Julii, quo solis calor haud parum urgebat,) intensiorem. Jam fiat experimenti applicatio. In frigido paroxysmo febrium saepius fortior ac concitatior est pulsus, qui ebullitionem, (effervescentiam nominare non audeo,) ac celerem motum sanguinis arguit, &capitis aliarumque partium dolores forte ab extensione insueta vasorum proveniunt, quae expansionem humorum ebullientium necessario comitatur. In hac artificiali, quamvis frigida mixtione, magna commotio, ebullitio, &expansio liquorum videtur. In aguisanguine aliisque succis corporis, subinde magnam salis volatilis copiam reperimus, ac nonnunquam vel ab aere infecto, vel a mala vivendi ratione &a variis causis, succi acidi ad sanguinem deferri possunt, qui dum in salia volatilia, quibus sanguis abundat, agunt, frigus satis producunt sensibile. Non rari sunt aegroti, qui e ventriculo ac intestinis (grandibus illis emunctoriis sanguinis,) liquores acidos ejecerunt, dentes ipsos ac solidiores partes alias corrasuros.