Latin
CONSIDERATIONS GENERALES SUR LE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 465
Unproofread scanNot analysed yet
Sic in nostro experimento planum est, acidum extraneum, ubi sal volatile ex sanguine collectum invenerit, effectum frigidum producere, &siquidem nullos liquores novi, qui praeter hujus generis mixtionem tale phaenomenon frigidum exhibeant, hinc non praeter rationem creditur, similem mixtionem frigidorum paroxysmorum febris causam esse. Quod incalescentiam attinet, quae in mixtione nostra contingit, dixisse debueram, ipsam factam fuisse nuda quarundam guttularum olei sulphuris per campanam additione, qui liquor quoniam originem suam igni debet, forte calorificam virtutem inde etiam possidet, per quam calidum paroxysmum febrium repraesentat. Observavi non obstante frigidae mixtionis actione, ipsam crassiorem magisque viscosam, quam antea erat, evasisse, affuso autem oleo memorato sive Spiritu sulphuris factam fuisse clariorem magisque fluidam. Similiter agiles humani corporis spiritus, qui licet pro igne actuali haberi nequeant, ipsi tamen analogi sunt, quoties in majori copia turbidam massam sanguinis intrant, primum suo calore suaque actione crassiores glomos attenuant, postea particulas non bene habentes subigunt, ipsasque in rectam texturam reducunt, expellendo heterogeneas per sudorem, vel urinam, vel utrovis modo; quod ipsum est reconvalescentiae victique paroxysmi signum. Unicum hoc, quod opponi mihi poterit, removebo. Videlicet non videntur acida tam fortia in humano corpore inveniri, qualibus ego in experimentis utor. Respondeo, nec gradu tam sublimi frigoris opus esse, ut febrim sanguis noster patiatur. Levis enim declinatio ab usitata ejus temperie nobis commovendis sufficit. Appendix. EAciam hic obiter mentionem propositionis dignissimi cujusdam membri Societatis nostrae, qua jubebamur experiri, annon Cortex Peruvianus febrim artificialem a liquoribus nostris productam praeveniret. Cujus rei factum quidem periculum fuit, sed eventus expectationi non respondit.