Latin
L HVOMO E SVE PARTI FIGVRATO E
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 479
Unproofread scanNot analysed yet
Primum quascunque illius partes physicas examinat, opera veterum Medicorum Galeni ac Hippocratis, tum Vesalii inprimis &Andreae Laurentii, Viri Clarissimi, usus. Postea symbola &emblemata, in quibus adhibitum caput humanum fuerit, exponit. Deinde quicquid ad formandos mores capitis consideratio facere potest, colligit. Subjungit proverbia &hieroglyphica veterum Aegyptiorum. Porro prodigia, quae in capitibus humanis accidisse memorantur, &sacrificiorum aliquos ritus, quibus olim Gentiles caput obtulerunt, ex antiqua Historia enarrat. Tum simulacra, quibus per capitis humani varios positus veteres artifices vitae nostrae miseriam, ac vicissitudines exhibuerunt, describit. Proxima sunt numismata &monetae; quas sequuntur capitis signaturae, è quibus eminet Nux major, exteriore cortice suo caput humanum apprime referens. Hinc quibus Diis, &quo ritu capita olim dedicarint Ethnici, edisserit, &quicquid ad hanc partem corporis humani ex historiarum monumentis peculiariter pertinet, recenset. Tandem Physiognomiae quasdam regulas, &alias de interpretandis somniis suppeditat. Postremo cum ex Joh. Baptista Porta retulisset, solitos olim aliquos fuisse, membrorum corporis solo tactu aliis loqui, memorat, quoties caput digito contigerint, literam C, eamque vel solam, vel aliis junctam significasse, &idcirco prolixius docet, quid literae quaedam majusculae vocum, partim initiales, partim mediae, priscis ex Quod ipsum legendis numismatibus, ac communi usu denotarint. quibus vis inscriptionibus antiquis non parum servit. Absolvunt hanc tractationem capitis epitheta nonnulla, quibus Oratores ac Poetae nobilissimam humanarum partium maxime significanter descripserunt. Simili fere modo reliqua hominis membra persequitur. Nec alia methodo librum secundum complexus est, qui in duobus solis ab altero differt. Primum enim nulla hic est anatomica tractatio; deinde cum iste liber prior tot omnino capitibus vel sectionibus constet, quot diversis membris homo componitur, hûnc unica sectione absolvi invenimus. Adjungitur in calce tomi secundi integra Lactantii commentatio de opificio DEI, quam Autor in vernaculam suam transtulit. Postremo quicquid Caelius Rhodiginus in opere eruditissimo ad hominis structuram pertinens habet, id omne Scarlatini noster excerpsit, summa quaeque ex diffusissimis sermonibus decerpens. HERBAPpp DURAN