Latin
HERBARIO NUOVO DI CASTORE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 480
Unproofread scanNot analysed yet
HERBARIO NUOVO DI CASTORE te, Medico e Cittadino Romnno. hoc est: Herbarium Novum Castoris Durantis, Medici ac Civis Romani Venetiis ap. Jacobum Herz 1684 in folio. PRodiit jam aliquoties hic liber, nec infimum inter eos, qui de hac A materia latissime patente scripti sunt, locum obtinet. Recudi ipsum nuper, cum nulla prioris impressionis exemplaria superessent, curavit Jacobus Herz, Bibliopola Venetus, atque ut novi titulum quodammodo defenderet, adjungere paucas lineolas voluit, quibus Arabum; &Chinensium plantae tres describuntur. Sunt illae Ribes Arabum, Herba The, &Caffe. Harum &expressa sunt schemata, &explicantur radices, semina, folia, flores, cum usu, quem singulae hominibus praestant. Addidit quaedam de compositione illa, quam vulgo Cicolatam vocant, &unde constet, breviter edisserit. REFLEXIONS NOUVELLES SUR LACIDE &sur l alcali, par Mr. Bertrand Docteur en Medecine, Aggregè au College des Medecins de Marseille. seu Contemplationes novae Acidi &Alcali, factae per Dn. Bertrand, Doctorem Medicum, Collegio Medicorum Massiliensium Aggregatum. Lugduni Gallorum apud Thomam Amaulry. 1683 in 12.