Latin
HERBARIO NUOVO DI CASTORE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 482
Unproofread scanNot analysed yet
vix clarius, quam acidi &alcali adminiculo, possit evolvi: quomodo ab acidi actione omnis ibi coagulatio, ipsa etiam lapidescentia, debeat derivari, quae ab alcali opposito oppido impediatur; non obstante, quod acidi haec vis coagulatoria solummodo accessoria ipsi sit, cum alias omne potius acidum ratione particularum acutarum corporum dissolutionem per se moliatur: item monstrat, quomodo fermentatio omnis, quam triplicem fscit, ab acido &alcali, tanquam causis occasionalibus, perficiatur: qua ratione acidum, plantarum vegetationis existat Autor, non secus, ac acidum spiritus nitri argenti particulas in arborem, Dianae Chymicis appellatam, efformare soleat? quomodo tandem acidum &alcali colorum variationi subministrent occasionem. Hinc in Medica quoque arte prolixe edisserit, acido non minus, ac reliquis saporibus Hippocraticis, ab acido tamen &alcali dependentibus, rejectis qualitatibus primis vulgaribus, variorum morborum competere originem, tam internorum, v. g. febrium omnis generis, nec ipsis contagiosis exceptis, cachexiarum, Luis venereae, Rheumatismorum universalium &particularium, Affectionum Hypochondriacarum, Scorbuti, Dysenteriae, Cholerae, Apoplexiae, Epilepsiae &c. ceu quorum morborum diversitas non tam a causae, quam partis affectae proveniat diversitate; quam externorum, quales plurimi existunt Tumores, v. g. Carbunculi, Bubones, Inflammatio, Erysipelas, Scirrhus, Scrophulae, &Cancer; quibus singulis Alcalia adpropriata adjudicat remedia, ita tamen, ut iis sic assensum haud praebeat, qui Medicinam quandam quaerunt vel jactitant universalem; cum magnum potius discrimen ipsa etiam inter acida intercedere existimet, uniformi remedio haud tollenda.