Latin
HERBARIO NUOVO DI CASTORE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 481
Unproofread scanNot analysed yet
CTiamsi superioribus annis Acidum &Alcali, quando attentius in EMedicorum &Chymicorum schola considerari primum incipiebant, principiorum loco, quae mixta universa componerent, summa aplerisque veneratione exciperentur, proque talibus a Tachenio potissimum &Svvalve in peculiaribus scriptis venditarentur: postea nihilominus, cum insufficientia eorum pro principiorum seu elementorum corporum naturalium munere gerendo a multis deprehenderetur, eaque inprimis hic Lipsiae a Cl. Bohnio nostro, sicut Londini aDn. Boyle, uno eodemque anno 1675 sufficienter detegeretur, pauciores hypotheseos hujus fautores invenire licuit, neque ullos, qui dubiis virorum modo laudatorum solide satisfacerent. Prodierunt equidem Parisiis A1677 Dialogi de Acido &Alcali, Gallico sermone conscripti a Medico quodam Facultatis Cadomensis Francisco Andrea, in quibus Boylei objectiones examinare conatur; verum an hoc ita praestiterit, ut nullum amplius in Lectoris mente relinquat dubium, eo magis, Lector Benevole, ipsemet dubitabis, quo minus contemplationes praesentes, quas Acidi &Alcali ergo ab alio Autore Gallo habitas, comprehensas duabus partibus, tibi hic exhibemus, una inspicere dedignaberis. In prima siquidem meditationum harum parte Autor totus in eo est, ut natura prius, tum acidi atque alcali, tum principiorum enodata, veram principiorum denominationem duobus istis assignari minime posse, evidenter demonstret; id quod efficit thesin suam non minus stabiliendo, ac antithesin exacte refellendo, Theseos quidem fundamentum ex eo, quod principiorum proprietates in acido &alcali deficiant, adstruit, quatenus omne alcali sive fixum, sive volatile, non tam corpus naturale, quam arte sit productum, neque salia haec bina in omnibus mixtis, v. g. in metallis, coralliis, perlis &c. arte ulla queant manifestari, multo minus ex hypothesi hac omnium naturae phaenomenum habeatur solutio. Contrariae vero partis sententiam, partim ad plurimas ejus objectiones respondendo, aliamque rationem phaenomena ejusmodi explanandi annectendo, partim Tachenii Hippocratem Chymicum multis notando animadversionibus destruit. Ast dejecisse sic acidum atque alcali de principiorum gradu non satis habet Autor, sed quis verus etiam utriusque salis in Physiea pariter &Medicina sit usus, in parte altera exponere instituit. Etenim postquam in hac &rationibus, &exemplis palam fecit, in effectuum naturalium enodatione non semper ad principia esse recurrendum, quinimo in Medicina, ut principia magis composita, quae v. g. sanguinem aliosque humores constituant, assumantur, absolutam exigere necessitatem; ostendit primo, qua ratione in scientia naturali mineralium productio, v. g. Vitrioli, Aluminis, Nitri &c.