Latin
HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 497-2
Unproofread scanNot analysed yet
Historiae Criticae de religione Orientalium, eandem tamen &oAmnigenae eruditionis, &ingenui candoris laudem, non immerito tribuere illi possumus. Cur autem verum nomen occultaverit, haud difficulter conjicient, quibus rigor censorius in hujusmodi libros non est ignotus. Ex epistola ad Abbatem quendam praemissa apparet, Autorem jam anno 1677, rogatum scilicet ab amico isto, Notas ad libellum Pauli Sarpii de materia beneficiaria composuisse, simul &hunc Distinctus is in tractatum in supplementum Paulini libri elaborasse. libros &capita non est, ordine tamen commodo materiam prosequitur: ita ut ab initio usque ad pag. 155. exponat statum redituum Ecclesiasticorum in prioribus seculis, &quo usque secundum priscos Ganones regimen Ecclesiae uteunque exercitum fuit; postea secunda veluti parte referat, quae mutata sint sequioribus seculis, &nunc usurpentur, secundum jus recentius, &ex arbitrio Pontificum Romanorum, aut Regum Principumque potentia.