Latin
HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 498
Unproofread scanNot analysed yet
Incipit a consideratione communionis bonorum in Ecclesia Hierosolymitana, cujus ortum aut ansam a Judaeis deducit, quibus lege divina incumbebat, ut pauperes suae gentis &Synagogae alerent, eamque ob causam, quoties Sabbathis aliisque festis congregabantur, stipem conferebant. Hoc utpote ex lege charitatis &morali obligatione debitum, Christianos Apostolorum autoritate inductos, ab initio quidem, pro temporis necessitate, largiori contributione &venditis fundis exercuisse docet, sed non eodem modo in alias provincias propagasse. Nec enim diu duravit contributio illa &dispensatio Hierosolymitana, sed alibi satis visum est, more Synagogico in coetibus publicis stipem exigere &conferre, quanta ad usum pauperum requirebatur. Inter hos autem sine dubio connumeratos fuisse scribit Ecclesiarum ministros, qui populo docendo aliisque sacris officiis occupati, &ab alia victus quaerendi ratione abstinentes, alimenta jure maximo a fidelibus sumebant. Tunc itaque, ut statuit, extra eleemosynas nullum erat Ecclesiarum peculium. Decimae enim a Levitis &Sacerdotibus perceptae, postmodum cum ipsa Judaeorum Republica interciderunt, nec aliis populis imperari poterant. Quemadmodum igitur Judaei sub aliena ditione viventes, Archi synagogos, Presbyteros, &Diaconos in coetibus suis habebant, &collata stipe alebant, (quod &hodie faciunt,) ita etiam Christianorum ministeria ab Apostolis, Judaicae gentis morisque viris, ad eandem formam constituta esse asserit, &hac occasione notat, Episcopos Christianorum, ad exemplum Archisynagogorum, inter Presbyteros non potestate aut jurisdictione, sed ordine &honore primi loci eminuisse, nec ad illos, sed ad consessum sive collegium omnium Presbyterorum, distributionem collatae pecuniae pertinuisse. Hoc satis quiete observari potuisse, quamdiu unus Episcopus &unum Presbyterium in singulis urbibus, unusque ad coetum &sacra locus esset. Sed cum aucta Christianorum multitudine, plures aedes sive templa separatis titulis, (ut postea vocabantur,) insignienda requirerentur, quibus singuli pastores praeponendi erant, crevisse Episcoporum potentiam, ex usu &necessitate rerum &temporum, sive, ut Hierorymus Comm. in Ep. ad Tit. censet, Episcopos magis consvetudine quam dispositionis Dominicae veritate Presbyteris majores factos esse.