Latin
HISTOIRE DE LORIGINE ET DU PROGRES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 499
Unproofread scanNot analysed yet
Notat porro, ex politia Graecorum quaedam ad externum Ecclesiae regimen translata fuisse: inde dioeceses, ipsumque Ecclesiae nomen, duplici tamen modo intellectum, ut aliquando conventum seniorum &primorum populi, aliquando omnium coitionem significaret, quam Agoraiam vocaverint. Graecorum etiam in fingendis novis vocabulis genio deberi nomina Metropolitarum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, sequentibus temporibus inventa, ad majorem honoris &exterioris jurisdictionis titulum significandum. Antea enim ignota ista fuisse, &eundem Episcopi, &Presbyteri sive senioris, ordinem ex impositione manuum dependisse, &hunc quoque ritum ab Apostolis ex Synagoga retentum. Addit Rabbinos tradere, impositionem hanc non a Praeside solum, sed omnibus Presbyteris simul peragi solitam fuisse, &ex Hieronymo refert, Presbyteros Alexandrinos Episcopo ex suo collegio electo manus simul imposuisse. Ex his constare ait, frustra de fundationibus redituum Ecclesiasticorum, istorum seculorum tempore quaeri, &ante Constantinum M. nullos fundos in Ecclesiarum dominio fuisse; illumque Imperatorem primum omnium permisisse, ut quemadmodum Paganorum templa, ita &Christianorum, legata &donationes capere possent. Sed memorabile esse Hieronymi judicium, scribentis in vita Malchi: Ab eo tempore Ecclesia potentia &divitiis quidem major, sed virtutibus minor facta est: Et Chrysostomum (hom. 86. in Matth.) valde queri de Episcopis &Clericis, villarum suarum &litium cura distractis, &tempus consumentibus. Observatus non multo post fuit abusus, cum Episcopi fructuum maximam partem, cum damno pauperum, suis &numerosae familiae alimentis &commodis impenderent. Huic malo varie provisum, constitutis in oriente Oeconomis, qui Episcoporum expensis moderarentur. In occidenti cautum fuit, ut quarta tantum redituum pars Episcopo, tres reliquae Clero, pauperibus, &fabricae Ecclesiarum ex aequo assignarentur, ut constat inter alia ex constitutione Gelasii Papae Can. Vobis enim 23. C. 12. Q. 2. Putat tamen ex hac partitione tantum lites natas fuisse, nec praecaveri potuisse, quo minus Episcopi &Praelati bona Ecclesiastica ad privatae possessionis titulos &modos redigerent, sub dominatu praesertim barbarorum Regum, qui occiNec tamen negat, etioccidentalis Imperii regionibus potiti erant. am in Oriente divitiarum cupiditatem, captationes haereditatum aliaque vitia, de quibus Hieronymus &alii queruntur, apud Clerum invaluisse.