Latin
SPECIMEN LIBRI DE MOMENTIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 513
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero momentum totale globi super plano horizontali, aequatur momentis partialibus simul sumtis ejusdem globi super planis declivibus XC, ZC; sicut pondus globi, quo gravatur planum horizontale, aequatur partibus ponderis ejusdem globi simul sumptis, quibus gravantur plana ZC, XC: Si momentum totale ad momentum super plano declivi XC, sit ut XC ad XN; ac momentum idem totale, ad momentum super ZC, sit ut ZC ad ZO, nimirum ut XC ad NC (quia ex hypothesi XC est aequalis ZC, &NC est aequalis ZO) momentum totale ad momenta partialia simul sumpta, est ut hypotenusa XC, ad latera XN &NC in directum posita, ejusdem trianguli XNC. Atqui hypotenusa XC, non est aequalis lateribus XN &NC, sed est illis minor. Ergo si totale momentum ad partialia, sit ut XC, ad XN &NC, momentum totale non aequatur, sed est minus momentis partialibus simul sumptis. Ergo momentum totale, ad momentum super plano declivi XC, non est ut longitudo plani XC, ad perpendiculum XN. Haec demonstratio non videtur obnoxia ulli exceptioni. quia si momentum totale, ac momenta partialia, considerentur in uno &eodem globo, vel in globis aequalibus; velocitas qua globus descendit perpendiculariter, ad velocitatem, qua descendit super plano decliui XC; impulsus, quo globus conatur deprimere planum horizontale, impediens descensum perpendicularem, ad impulsum quo conatur deprimere planum ZC, applicatum in linea directionis, &impediens descensum super XC; onus quo gravatur planum horizontale, ad onus quo gravatur planum ZC; momentum totale ad momentum super XC, habent unam, &eandem rationem, quod sufficiat indicasse. Ex his aliisque principiis legitime demonstratis, in Exegesi de momentis gravium deprompta est proportio Momenti totalis ad partiale, ac ceterae quaestiones resolutae sunt. Quum autem tum vectis communis, tum ille quem continent gravia impedita ne descendant super planis declivibus, seipsos non agnoscant in quorundam libris: idcirco utriusque natura, in Exegesi de vecte, nova methodo indaganda visa est; ac voto exitus respondit. Demum in Exegesi de Motu aequabiliter accelerato, praeter motum ipsum facilius ac brevius expositum; propositiones, quae antea nitebantur falsis principiis de Momentis gravium, emendatae sunt, novae nonnullae additae. RoTUm praemissi speciminis, quod ad verbum huc transcripsimus, Autor Caliorum de proposito hoc Theoremate sensa experiri publicatione ejus voluisse videatur; non aegre laturum putavimus Cl. Papebrochium (cujus humanitati copiam ejus debemus) si idem Viro μαθηματικδτάτῳ, inque hoc studiorum genere versatissimo communicaremus: cujus censuram, maturo Autoris aliorumque, quibus argumentum hoc studiose tractare visum fuerit, judicio permittimus. Sic autem laudatus Vir in literis 7. Oct. Lipsiam missis.