Latin
SPECIMEN LIBRI DE MOMENTIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 514
Unproofread scanNot analysed yet
Objectio Viri, ut apparet peringeniosi, contra receptum, &mea sententia demonstratum Staticorum Theorema, non contemnenda est quidem, solvi tamen omnino potest negando momenta in planis XC &ZC in unum posse addi, ut componant momentum gravis absolutum; &fraudi Viro docto fuisse videtur, quod illa vocavit partialia, hoc totale. Quid enim si grave sustentetur a duobus planis XCinclinato, &ACverticali? Utique momenta in ambobus planis in unum addita non possunt aequari uni ex ipsismet, totum parti; quod tamen secundum objicientis sententiam fieri deberet: momentum enim in plano verticali utique est ipsum momentum gravis absolutum.