Latin
CAMPEGI VITRINGA SS. THEOL.D.ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 514-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAMPEGI VITRINGA SS. THEOL. D.ET Prof. Ordinar Sacrarum Observationum Liber Primus. Franequerae apud Johannem Gyselaar. 1683in 4. JUveniles hae sunt cogitationes officio docendi publice optimo aetaItis flore praefecti, a communibus sententiis aliorum magna libertate recedentes, nec acumine ingenii tamen aut eruditione destitutae, Cap. 1. verba Genes. XI. 6. 7. ex quibus linguarum confusio facta asseritur, interpretatur de fraterno omnium in omnibus consensu ante susceptam aedificationem turris; DEUM autem ad impediendum opus coeptum, sermonem structorum confudisse, ut instar balborum vel balbutientium loquentes, alter alterum intelligere non posset; vel (quam alteram expositionem subjicit, si forte prior displiceat) dissensum in illos immisisse, ut ageret id quisque, quod sibi non aliis allibuerit. Hunc esse textus sacri sensum conatur probare ex phraseologia, ejusdemque reliquias putat se invenisse in Rabbinis. Huc etiam refert Hesiodi carmen, in quo a Philologo celeberrimo, qui legendum esse ἐπιχθόνιοι pro ὑποχθόνιοι nuper censuit, dissentit.