Latin
GVILIELMI SALDENI SS. THEOL. D.OTIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 521
Unproofread scanNot analysed yet
ubi quaestus Tyri meretricius Deo sanctificandus dicitur. Eadem enim ratio videtur pretii canini, quod in lege Mosaica cum quaestu meretricio conjungitur. Verum respondet Saldenus, etiam in decreto Apostolico abstinentiam a suffocato &scortatione conjungi, cum tamen disparsit utriusque ratio, nec ejusdem generis esse pretium scorto datum, quod Moses sanctuario inferri prohibet, &quaestum ex mercibus injuste comparatum, qui metaphorice apud Esaiam meretricius appelletur, &a Tyriis non amplius impiis sed jam conversis Deo consecrandus praenuncietur. Tandem cum Autores nonnulli, ut jam supra dictum est, per canem puerum meritorium intelligant, de horrendo illo παιδεραστίυς flagitio multa disserit, quod non solum inter gentiles, verum etiam in papatu frequenter usurpatum prolixius ostendit. Ex his quae dicta sunt, de caeteris exercitationibus facile erit lectoris judicium. Quare nihil amplius addimus, quam exercitationem de jure Zelotarum, quae primum libri quarti locum occupat, jam A. C. 1678, una cum Concionatore sacro, cujus mentionem supra fecimus, editam eruditis viris salivam movisse, &plura hujus generis ab Autore exposcendi occasionem subministrasse, ut ipse in praefatione Otiis his praemissa refert; in qua etiam exercitationem suam de Juda Iscariote adversus Gronovium, qui Pricaeana sententia, quam etiam Saldenus fovet rejecta, Judam non praecipitem sed laqueo periisse contendit, breviter vindicat, eumque Theophylactos, Casaubonos, Pricaeos, Heinsios, Calovios, Vossios, Grotios, Gerhardos, aliosque praestantissimos viros à se dissentientes, pro exiguo super quo disceptetur argumento, stylo nimis aculeato exagitare queritur, QUINQUAGINTA NOMINA DEI A LEO J. Palen Enus. nardo Lessio, &totidem Divinorum Operum Erotefliberi mata à Johanne Eusebio Nierembergio, Jesuitis, fusius conscripta, nunc in succincto Compendio a Johann. Dubsky, ex eadem Societate, Pragae edita A. 1684 in 12. Scio CCio, quantopere bonis artibus faveas, quantum gaudii capias, si NoUbiles Juvenes dignum aliquid Majoribus suis faciant; quo festinantius nuntio tibi, inquit Plinius Epistol. L. V. 17. ad Spurinnam, postquam adolescentem verba facere coram auditoribus, non absque applausu audivisset.