Latin
GVILIELMI SALDENI SS. THEOL. D.OTIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 522
Unproofread scanNot analysed yet
Idem sibi faciendum esse putavit Autor doctissimus, postquam non unus, sed numero plures, interque eos nonnulli natalium splendore Illustres Juvenes Pragae, jure meritoque suo, Magistri Philosophiae renunciati essent. Primus inter hos Illust. Dn. Dn. Antonius Johannes a Würbna, S. R. I. Comes in Würbna &Freudenthal, Illustrissimi &Excellentissimi Dni Dni Bernardi Ignatii, S. R. I. Comitis a Martinitz, Dynastae in Smetzna, Slana, Horsovitz &Camarau, Equitis Aurei Velleris, S. Caes. Regiaeque Majestat. Consiliarii Intimi, Camerarii, Regii in Regno Bohemiae Locum tenentis &Supremi Pragae Burggravii, Herois in Toga Meritissimi, Nepos e filia dilectissimus, virtutum avitarum aemulus ac haeres felicissimus. Nunciare igitur hoc festinanter voluit Dubskyus, &quidem Interprete hoc libello suo, quem laudatis Magistris illis, quorum Doctor hactenus fuerat, solenniter obtulit, publiceque dedicavit. Nec sterilis haec aut historica tantum nunciatio fuit, sed foecunda, sed plena rerum divinarum, quas docet &pertractat. Argumentum nimirum ejus Deus ipse, cujus quinquaginta Nomina, docte non minus quam apte a perfectionibus ejus &operationibus petita, e Lessio primum, deinde totidem divinorum Operum Erotemata e Nierembergio nervose proponuntur, eleganterque declarantur. Ne plum, ita pergit Plimius d. I. (quanquam libet plum, quo sunt pulchriora de Juvene, rariora de Nobili;) nam illa omnia Libellus ipse Lectori exhibebit; cujus etiam examini atque judicio ea, quae in eo ex notissimis Romanae Ecclesiae hypothesibus intermixta reperiuntur, more nostro committimus. X Ollo Menckenius THEOPHILI BONETI M.D. MEDICINA SEptentrionalis collatitia. Geneuae apud Leonh. Chouet. 1684, in fol. QUam egregie de re Medica, tum novis inventis anatomicis, tum experimentis chymicis, morborumque curandorum rationibus, Septentrionis quoque gentes meritae sint, ac hodieque mereantur, nemo est qui ignoret. Certe viros doctissimos, quos vel hoc seculo septentrio genuit, recensere omnes difficile fuerit, qui indagandis naturae arcanis strenuam felicemque manum admoverunt, inventorumque suorum ac observationum participem totum orbem studiis hisce operantem reddiderunt.