Latin
LRULITORIM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 543
Unproofread scanNot analysed yet
LRULITORIM publicata Lipsiae Calendis Decembris Anno MDC LXXXIV. S. FULGENTII RUSPENSIS EPISCOPI OPERA quae sunt publici juris omnia, ad manuscriptos codices plures, nec non ad editiones antiquiores &castigatiores emendata, aucta, &in unum omnia volumen nunc primum collecta. Parisiis apud Guillelmum Desprez, 1684 in4. CUm S. Fulgentii Ruspensis Episcopi eximium opus contra Faustum CRejensem, genuinam responsionem adversus Pintam, librum altercationis cum Thrasamundo, librum de Spiritu S. ad Abragilam, duos de jejunio &oratione libros ad Probam scriptos, epistolam ad Carthaginenses, pluresque epistolas &alia scripta non amplius superesse constet, quorum recuperandorum spes aut nulla aut exigua apparet, praeclare de bono publico meruisse dubium non est, quorum studium &vigilantia, ne &reliqua sanctissimi &sua aetate doctissimi Antistitis monumenta interciderent, praecavit. In his Bilibaldus Pirckheymerus, qui exemplum operum B. Fulgentii mirae vetustatis, ex reliquiis bibliothecae Trithemianae ad se delatum, &a Johanne Cochlaeo pro librariis operis descriptum edi curavit; Johannes Ulimmerius, cujus studio Fulgentii opera post editionem Moguntinam anni 1515, Noribergensem anni 1519, Coloniensem anni 1526 &alias, Antverpiae anno 1574 una cum Johannis Molani prolegomenis ex officina Plantiniana prodierunt; Henricus Justus, qui telam a Christiano Urstisio coeptam pertexuit, &A. C. 1587 Fulgentii opera, addito Petri Diaconi de incarnatione &gratia libello, Basileae, ubi etiam jam anno 1566 Fulgentius excusus fuerat, Sebastiani Henricpetri typis exprimenda dedit; Jacobus Sirmondus, qui A. C. 1612 Fulgentii librum de Trinitate ad Felicem Notarium, libros tres de praedestinatione, librum contra sermonem Fastidiosi, epistolam ad Ferrandum de baptismo Aethiopis moribundi, aliaque Fulgentii opuscula, &iterum A. C. 1643 fragmenta ex ejusdem libris contra Fabianum e tenebris protraxit; Guilielmus Camenirius Scotus, qui A. C. 1634.