Latin
LRULITORIM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 544
Unproofread scanNot analysed yet
Fulgentii responsionem ad interrogationes Scarilae de mysterio incarnationis, &vilium animalculorum autore publicavit; Theophilus Raynaudus, qui Lugduni 1633, &1652 in heptade Praesulum, Fulgentii opera 80 sermonibus &aliis accessionibus locupletavit, &Petrus Frinciscus Chiffletius, qui 1649 cum operibus Ferrandi sub Fulgentii nomine librum pro fide catholica adversus Pintam, &1656 triginta novem excerpta ex libris Fulgentii contra Fabianum, &tredecim fragmenta ex libro Fulgentii ad quaestiones Scarilae, una cum Alcuini confessione fidei, Rabani Mauri libro adversus Judaeos, &anonymi commentariolo de damnatione Berengarii, Divione luce publica donavit. Cum vero ea Fulgentii opera, quae nostro seculo Sirmondi, Camerarii, Raynaudi, &Chiffletii studio publici juris facta sunt, vel separatim &a caeteris Fulgentii scriptis sejuncta, vel, quod in heptade Praesulum paulo ante memorata, &a Parisiensibus bibliopolis haud semel factum est, Leonis M. Chrysologi &aliorum Patrum scriptis adjuncta fuerint, inventi sunt, qui Fulgentii opera sive exilii tempore, sive post duplicem ab exilio in Africam reditum, sive incerto tempore elaborata, quotquot e bibliothecarum angulis hactenus conquiri potuerunt, ad fidem impressorum &manuscriptorum codicum collata, proprio &peculiari volumine complecti operae pretium duxerunt. Hinc ergo nova Fulgentii editio nata, cujus autores se non exiguam in repurgandis mendis operam collocasse profitentur. Accesserunt variae lectiones, &nonnunquam aliae annotatiunculae ad paginarum calcem &marginem pro illustrando Fulgentio adjectae, cui etiam ex partitione capitum, ob confusionem in prioribus editionibus deprehensam aliquoties muntata, nova lux accessit. Totius operis post praefationem de ordine, occasione &argumento scriptorum Fulgentii, &novae hujus editionis instituto haec est series: S. Fulgentii Episcopi Ruspensis vita à quodam ejus discipulo, qui nonnullis Fernindus ecclesiae Carthaginensis Diaconus videtur, conscripta.