Latin
LRULITORIM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 545
Unproofread scanNot analysed yet
Libri tres ad Monimum unum e praecipuis Fulgentii amicis, cui ad quaestiones de duplici praedestinatione, una bonorum ad gloriam, altera malorum ad poenam, de sacrificii oblatione, de missione Spiritus S. &de supererogatione D. Pauli propositas, libris duobus prioribus respondet, tertio nonnullas Arianorum argutias refellens. Contra Arianos liber unus ad decem objectiones, quarum miram barbariem &obscuritatem editores notant, totidem responsiones luculentas &ad Patrum superiorum doctrinam exactas continens. Libri tres ad Trasimundum Vandalorum Regem, quibus ad ea, quae ex subitaria libri bajulo Felice oblati, sed statim iterum extorti lectione memoriae inhaeserant, regio mandato compulsus discutit. Epistolae in unum corpus collectae numero octodecim varii argumenti, quarum postremam ad Reginum comitem directam Fulgentius morte praeventus Ferrando supplendam &absolvendam reliquit. Accensetur autem his Fulgentii epistolis etiam libellus de fide ad Donatum, quo mysterium Trinitatis &incarnationis a variis haereticorum erroribus vindicatur. Insertae quoque Fulgentii epistolis epistola Victoris ad Fulgentium ipsius preces enixe flagitantis, &Fastidiosi Ariani sermonem, qui Victoris epistolae subjicitur, confutandum transmittentis; item epistola Scarilae, qui duas quaestiones, unam de incarnatione Filii Dei, &alteram de vilium animalium autore, Fulgentio proponit; duae epistolae Diaconi Ferrindi, quarum una ad duas quaestiones de baptismo &salute aethiopis moribundi, altera ad quinque quaestiones diversi argumenti a Fulgentio responderi desiderat; Epistola Datiani &aliorum in Sardinia exulum episcoporum ad Johannem quendam presbyterum &archimandritam, &Venerium diaconum responsoria, qua doctrina de gratia &praedestinatione explicatur; Petri Diaconi &aliorum, qui in causa fidei ex oriente Romam se contulerant, de incarnatione &gratia Domini nostri Jesu Christi ad Fulgentium &alios Africae episcopos libellus, eo tempore scriptus quo de phrasi, unus e Trinitate crucifixus est, &de Fausti semipelagiani scriptis gravissimae controversiae exortae fuerant; &Fulgentii caeterorumque Africae episcoporum exulum de eodem argumento liber, quo suum de his controversiis judicium, approbata Petri Diaconi &sociorum sententia, expromunt.