Latin
TOLERANCE DES RELIGIONS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 549
Unproofread scanNot analysed yet
Pauli exemplum, impio quidem zelo, sed bona tamen fide, Christianos acriter persequentis, omnes terrere debere, ne praejudicio qualicunque &inde nato fervori nimium tribuant. Non ita expositam esse &evidentem veritatem, ut semper &statim omnes ad assensum moveat: quapropter indulgendum esse humanae imbecillitati, &Gamalielis consilium optimum habendum, ne contra Deum pugnetur, vi agendo, qua Deus ipse minime utitur, nec eam ad cogendos hominum animos exercendi cuiquam jus dedit: satius esse, leviusque peccari, si Reformati, etsi errent, tolerentur, cum nulla sit cogendi eos obligatio aut necessitas, quam ut injustitia &violentia manifesta contra fidem pactorum &legum agatur. Pastorum esse, voce &exemplo oves regere: lupos fieri, si pro pedo arma capiant. Denique non magis fieri posse, ut voluntas hominis sponte &serio probet, quae intellectus reprobat, quam si alicui, sola contradicentium autoritate aut multitudine persuadere velis, nigrum esse, quod is suis ipse oculis album videt &judicat. Deum nempe ipsum sensibus vim non inferre. Ubi tamen obiter notamus exemplum, quo assertum hoc adstruere conatur Autor, &quod saepe in aliis, forte ejusdem, aut aliorum suae sectae Doctorum scriptis allegatur, nempe de non credenda praesentia reali corporis &sanguinis Christi in S. coena, quia sensus repugnat, nihil contra orthodoxiam praesentiae realis operari. Nemo enim sensualem &palpabilem statuit, sed Sacramentalem, sive mysticam, invisibilem &sensu imperceptibilem, omnipotentia promittentis Dei nixam. Alio ad hominem argumento violentam Reformatorum exstirpationem dissuadet, quia Ecclesiae minime expediat, ut sine haeresi &schismate sit. Exemplum Hispaniae &Italiae allegat, quanta ibi Cleri &populi sit ignorantia; at in Gallia Romano-Catholicam religionem, in suo genere purissimam inveniri, eamque disputationibus cum Reformatis deberi. His oppressis, in veterem socordiam, &dominandi, ac sine disciplina vivendi libidinem omnes esse relapsuros, neque quidquam ex pulpitis populum auditurum, quam fabulas de purgatorio, &adhortationes ad confraternitates, ad scapularia, ad peregrinationes, ad indulgentias quaerendas, ut externis &vanis adhaerenes Laici, sed solida pietate, quae in spiritu &veritate exercenda est, carentes, Clerum honoribus &opibus mactent: jam in tanta luce "idiana Reformatorum contradictione satis prodire ineptiarum. Taxat iterum Maimburgium in historia de Iconoclastis &de declinatione Imperii: absurdiora etiam scribentes alios allegat, P.