Latin
TOLERANCE DES RELIGIONS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 550
Unproofread scanNot analysed yet
Bouhours, in vita Ignatii, quem non veritus sit annos triginta septem natum describere, inter pueros Lutetiae Grammaticam discentem, &ferulam passum; dein autorem thesium de Elia Propheta, Carmelitarum scililet fundatore, quibus nihil putidius esse possit; Eudonem porro Monachum, celeberrimi viri Mezemii fratrem, &Burdinum, quorum ille Mariae Vallensis, hic Mariae Vigneroniae cujusdam vitam scripsit, infrunitis narratiunculis, de apparitionibus Christi, ejusque ludicra &indignissima conversatione cum foemellis istis, ut refert, repletam. Tandem ad illos se convertit, qui qualicunque ex causa reformatam religionem abjuraverint, eosque contra conscientiae testimonium fecisse existimat, utilitatis cujusdam spe illectos, aut ex animi levitate praecipitatos. Impossibile enim esse, ut veritatem, quam in Reformata religione facillime deprehenderint, in Romana perceperint, tantis difficultatibus ob traditionum &dogmatum multitudinem implicitam; neque excusationem habituros, ex incrustationibus &expositionibus (Condomensem intelligit,) non magis quam ex autoritate hominum, quibus se submiserint. Constantiam itaque reliquis commendat, qua etiam persecutores suos mitigare possint, &ad perennis gloriae praemia pervenire,