Latin
JOHANNIS CLOPPENBURGII THEOLOGI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 550-2
Unproofread scanNot analysed yet
JOHANNIS CLOPPENBURGII THEOLOGI. ca Opera omnia, nunc demum conjunctim edita. Amstelodami apud Gerh. Borstium, 1684 in 4. QQUod junctim edita jam prostant magni olim inter Reformatos nominis Theologi, JOHANNIS CLOPPENBURGII, anno 1652 defuncti, Opera, non pietati tantum debemus nepotis in avum (Cloppenburgii enim ex filia nepos Johannes a Marck, Theologiae in Academia Groningensi hoc tempore Professor clarissimus, cujus de Sibyllinis carminibus Disputationes Academicas in Actis superioris anni mense Septembri pag. 389 recensuimus, editionis curam habuit) sed &auctoritati Illustrium Praepotentiumque Frisiae Ordinum, qui &Ecclesiae utile, &Academiae suae Franekeranae, in qua Theologi Doctoris munus Cloppenburgius per annos octo sustinuerat, ornamento futurum censuerunt, si hujus Viri scripta diligenti studio conquisita, ac in unum alterumve volumen collecta, typis denuo exscriberentur. Non enim dissimulandum, omnia jam olim diversis temporibus locisque ab Auctore fuisse edita; praeter unum de Sabbatho Christiano tractatum, quem a Cloppenburgio Belgice exaratum Latine vertit Marckius, ac nunc demum publici juris fecit, alterique Operum tomo (in duos enim distincta sunt, quorum prior Exegetica &Didactica, alter Elenchtica continet) subjecit.