Latin
ERUDIIOROM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 56
Unproofread scanNot analysed yet
In Periodo Prima, ab Apostolorum tempore ad A. C. 314, incertum esse, nec nisi futili &infirmo testimonio niti scribit (allegans in eandem sententiam Mantuanum, Marsilium Patavinum, Carol. Molinaeum &alios) quod Petrus Apostolus Romae fuerit, aut Episcopatum gesserit: omnium minime vero, licet id detur, sequi, quod jus universalis in Ecclesiam Pontificatus vel habuerit, vel ad successores transmiserit. Priores quidem Romae Episcopos sanctos, sed mox cessantibus persecutionibus, dominandi in alias Ecclesias cupidos factos, eoque nomine a Cypriano, Hieronymo, aliisque Asiae &Africae Episcopis taxatos &repressos fuisse tradit; Decretalium vero Pseudo-Isiodori, ex quibus primis illis Episcopis superstitiosae Constitutiones tribuuntur; falsitatem, Sirmondi, Petavii &aliorum ex Romanensibus autoritate arguit. In Periodo Secunda progressum ambitionis Episcoporum Romanorum, absentibus Urbe Imperatoribus, &debilitata per Barbaros eorum potentia, ad Annum usque Chr. 607 describit, &simultates cum Episcopis Constantinopolitanis, ob affectatos etiam ab his Patriarchatus Oecumenici titulos enarrat. Laudat tamen Gregorium I, quod universalis Episcopi nomen nonnisi ab Anti-Christi praecursore geri posse statuerit. Periodo Tertia, quam ad A. C. 1073 producit, habentur, quae ad Bonifacii III impetratum a Phoca Imperatore pro Primatu, (neglecto scil. Gregorii monito,) decretum pertinent: dein Honorii Papae lapsus in haeresin, certamina de imaginibus &de praesentia corporali in S. coena, neglectus Theologiae &bonarum literarum, turpissimi plerorumque Pontificum mores, eorundem fastus, diminuta Imperii majestas, origo Cardinalium, &alia ex illorum infelicium temporum historia. Periodus Quarta à Gregorio VII, qui Pontificum dominatum in immensum evexit, incipit, ejusque &successorum historiam ad annum usque 1294 pertexit. In hac rixae &bella cum Imperatoribus: expeditiones in Palaestinam, rei Christianae exitiosae: plurimae de corruptione Ecclesiae querelae: ortus Theologiae Scholasticae, religioni &pietati noxiae: instituti in Pontificiae potestatis stabilimentum Monachorum, mendicantium praesertim, ordines, eorumque tumultus &haereses: veritatis in Waldensibus persecutio, &multa alia per compendium exposita reperiuntur.