Latin
ERUDIIOROM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 57
Unproofread scanNot analysed yet
Periodi Quintae initium facit Bonifacii VIII, quem fastigii Papalis consummatorem vocat, historia: memorantur, qui vitia Pontificum &errores doctrinae libere taxarunt, dein Wiclefi, Hussi &aliorum, qui pro haereticis habiti sunt, gesta &fata; certamina Paparum cum Imperatoribus; Acta cum Graecis; concilia plurima, sed turbata aut neglecta; renascentes, ad detegendos errores postmodum profuturae, bonae literae, atque reformationis secutae praeludia quaedam, usque ad exitum Julii II &An. 1517. Periodus Sexta a Leonis X Pontificatu inchoatur, &in promulgatione decretorum in Concilio Tridentino finitur. In hanc incidunt Reformationes Religionis, earumque causa in Europa gesta, a plurimis tradita: origo Jesuitarum &Capucinorum, quorum artibus ruens Papatus adjutus esse dicitur, addita gravi censura, §. 170. Laudatur scriptor nuperus Julius Clemens Placentinus ex Comitum Scotorum familia, ob editum de potestate Pontificis in Societatem Jesu librum, Venetiis (quanquam titulus Lutetiam prae se ferat,) impressum. His ita breviter per F§. 189. recensitis, auctorumque testimonio firmatis, subjungitur. &ad §. usquegro, atque Annum 1682 continuatur Periodus Septima. Est autem haec tot rerum maxime memorabilium succincta narratione adeo referta, ut compendii modus plane excedendus foret, si quis praecipua saltem, nedum omnia indicare vellet. Quaedam itaque veluti digito monstrabimus. §. 190 &seqq. Persecutiones in Protestantes, Pontificum impulsu excitatae, funesti etiam Catholicorum Principum, qui non satis severi ad exequenda Pontificum jussa &consilia fuerunt, exitus recensentur. §. 206, ex Autore Speculi consiliorum Hispanicorum revelatur foedus Sacrum, auspiciis Clementis VIII adversus Protestantes initio hujus seculi initum, cui tamen Henricus IV Galliae Rex, &Magnus Hetruriae Dux accedere noluerint. §. 207 &seq. dissidia in Ecclesia Romana inter Jesuitas &Dominicanos, de auxiliis gratiae potissimum, Pontificibus sententiam suspendentibus, &conciliationem edito libro frustra tentante Francisco de Arriba. §. 210, testimonium illustre Ossati Cardinalis, quod Clemens Papa statuerit, licere Principibus fidem datam violare. §. 211 &seqq. de pulveraria conjuratione Anglicana notabilia quaedam. §. 214, de opinione Jesuitarum, circa jus occidendi Reges, Pontifici non obsequentes. §. 215, eorundem doctrina de reservatione mentali. §. 216. &seq. judicium acre de Baronio &Bellarmino. §. 218, de novis Methodistis ad refutandos Protestantes, ex quibus recentissimi nominantur Walenburgii, Masenius, Bossuetus Episcopus &c. §.