Latin
OBSERVATIONES IN POEMATA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 562
Unproofread scanNot analysed yet
Mores excipiunt Sententiae, tertia poematis epici pars. Heic ineptitudinis in multis accusatur Homerus; Virgilius vero semper serius, semper Heroici characteris servantissimus, neque unquam ad ineptias descendisse dicitur; quanquam &hoc non abs re ab Autore additur, multa non tam Homeri, quam seculi esse vitia, ut quod majoris elegantiae tum capax non fuerit. Restat Elocutio sive dictio, tanquam epici carminis pars ultima. Hic diffiteri non potest Autor, Homerum eminere ac triumphare prae Virgilio ob sublimitatem, elegantiam ac dicendi opulentiam, unde &totius antiquitatis admirationem promeruerit. Subjicit tamen &hoc, in Homero transitiones ferme ubique easdem, comparationes plurimas valde frigidas, &descriptiones nimis crebras esse atque affectatas; &quamvis in epithetis quoque &adverbiis Homerus excellat prae Virgilio, multa tamen nimis simplicia esse ac vulgaria, v. g. nix alba, ardens ignis, lac dulce, &si haec veluti vestis vel pompa Homero adimatur, eum reliquo poetarum gregi fore similem. De epithetis dum agit Observator, velut in transitu, recentes scriptores quosdam (quos barbare Inscriptionistas dixeris,) reprehendit, qui non alia venari solent epitheta, quam quae simul contradictionem involvunt ejus verbi, cum quo junguntur, ut per hanc oppositionem plus splendoris ex oratione elucescat; longe meliora esse innuens epitheta communissima, &rerum naturam commodissime exprimentia, quam tam longe petita, &quendam mysteriorum horrorem prae se ferentia. De caetero uti certi quid statuatur de incomparabili hoc poetarum pari, characterem cuique suum tribuit observator, dicitque Homerum loquendi esse studiosum, sed Virgilium verborum parcum ac taciturnum, quique nihil dicat, nisi quod dici debeat; quapropter &divinae ei laudes ab Autore tribuuntur. Concedit tandem idem Autor, Iliada &Odysseam, quantum ad unitatem temporis, praeferri debere Aeneidi (nam actio Odysseae XL dies non excedit, Ilias IIX vel IX ad summum menses; Aeneidis vero annum integrum, &quod excurrit) at actionem tamen Aeneidis, si recte consideretur, longe perfectiorem esse, quam Iliadis, cum post mortem Hectoris, quae actionem finire debebat, duo adhuc libri restent, XXIII &XXIV; Aeneis vero finiatur in morte Turni, quae actionem terminet.