Latin
OBSERVATIONES IN POEMATA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 563
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde &Virgilii expressiones multo magis esse vivas, quod cum exemplis aliis, tum descriptione maxime amoris Aeneae &Didus clarum redditur; Homero interim majorem verborum esse copiam, ut &inventiones longe foecundiores atque opulentiores; quanquam &hoc observatur insimul, Homero non integram inventionis deberi laudem, quin &ei a multis oeconomiam &dispositionem utriusque operis eripi; sed quibus calculum suum observator non adjicit. His ita dissertatis tandem Autor exordia poëmatum Homeri ac Virgilii inter se comparat, ostensoque, hac quoque in parte palmam prae Homero reportare Virgilium, non praeter rem eos, qui Homerum unicum, ejusque magnificentiam aevo omni prae Virgilio sunt admirati, salse perstringit, neque idoneos eos agnoscit judices, ut qui exteriora tantum cum Grammaticis admirati, virtutes carminis epici essentiales nunquam cognoverint. Tandem, ut tribus quasi verbis decidat, quid in toto hoc opusculo profiteatur, non inconcinne rem sic dividit: Homerum plus habere ingenii; Virgilium plus judicii ac delectus.