Latin
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 565
Unproofread scanNot analysed yet
Ita haec facillime ad eam quae requiritur altitudinem erigitur, &omisso fune, sponte ibi suspensa manet. Forma plumbi parte utraque in coni apicem desinit, ne obhaereat ad triangula, quae per malum defixa diximus, Caeterum lens haec telescopii major collocatur aptaturque hoc 18 Ol modo. Primum in annulum seu cylindrum cavum, e ferri bractea fabricatum i, ipsa includitur, longum digitos quaternos. Huic cylindro, sive alteri potius in quem hic inseritur, bacillus pedalis kl, digiti crassitudine, extrinsecus secundum latus affigitur, totus in partem unam prominens. Haec omnia globulo aeneo m insistunt, avellanae nucis magnitudine, qui bacillo cohaeret, inque subjecto sui moduli cavo liberrime volvitur; ita tamen ut excidere nequeat. Cavum partibus duabus constat, quae, super pediculo tereti, cochlea junguntur adstringunturque, sed ita ut globulum nihil prorsus premant. Lens igitur, cum bacillo sibi adfixo, hoc modo mobilis efficitur. Quae porro ut aequaliter librata consistat, pondus unius librae n circiter infra bacillum appenditur, filo aeneo crassiore semipedali conjunctum atque infixum. Cujus flexu facile ita pondus temperatur, ut centrum commune, suae lentisque gravitatis, cum centro sphaerulae conveniat, atque hoc pacto quocunque positu lens suspensa maneat, attactuque levissimo moveatur. Qua in re potissima versatur inventi pars. Pede enim globuli in foramen transversi brachii, quod supra designavimus, immisso, (duo autem vel plura ejusmodi foramina fiunt, ut in omnem caeli partem commode lens obverti possit) filum vel funiculus tenuissimus lu bacillo, sive caudae extremae illigatur; juncturus nempe lentem majorem cum ea quae oculo proxima ponitur, ac proinde futuri telescopii longitudinem aequans, vel potius paulo excedens. Hinc, ubi sublata ad malum fuerit lens, quocunque id filum, manu leviter tractum, circumferetur, lentem una movebit, eamque hoc modo ad astrum quodcunque recta opponet. Quod certe absque hoc libramento fieri non posset. Caeterum ut extento silo cauda seu bacillus, quem lenti adposuimus, parallelus fiat, quod omnino necesse est, infigitur parti ejus extremae stylus aereus l digiti longitudine, cui deorsum flexo, donec cuspide sua tantundem ac centrum globuli infra bacillum descendat, ita demum filum, quod diximus, adnectitur. Cur autem stylo flexili hic utamur, postea dicetur.