Latin
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 564
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus autem in eo posita est praestantia, quod citra tuborum usum telescopiorum quantaecunque magnitudinis lentes ad spectacula coelestia adhibere facillime, magnoque temporis, operae, &sumtuum compendio doceat; eo quem Clarissimus Autor exposuit modo, quemque ex edito schediasmate huc transcripsimus. Loco patente &undique aperto malus ab in terram defigitur, ad perpendiculum erectus, nec multo infra telescopii, cui lentes quibus utendum est, aptandae alias forent, longitudinem productus. Hujus, priusquam erigatur, latus unum dolabra complanatur, atque ibi regulae binae affiguntur inter se parallelae, ac sesquipollice distantes, itaque canalem efficientes, interius paulo latiorem, qui a summo malo ad imum fere pertingat, reliquis tantum pedibus tribus vacuis. Praeterea in ipso mali cacumine, orbiculus a imponitur, circum axem mobilis, inque eum funis gg ducitur dupla mali longitudine, crassitudine minimi digiti dimidia. Utque eo, si forte opus sit, ascendi possit, triangula lignea aequalibus spatiis defiguntur, quibus scandentis pedes insistant. Ita demum paratus malus erigitur, parte ea, qua terra tegendus, illita pice, circundataque arena, quo minus putredine corrumpatur. Usus mali est, ut lens major ejus opera in altum tollatur quousque opus est; quod fit hoc modo. Asserculus bipedalis cd uno latere ita inciditur, ut intra canalem, quem diximus, liberrime moveri queat. Hujus medio affigitur brachium e itidem ligneum, pedem unum a malo exstans, cujus in extremo aliud sesquipedale ff, media item sui parte, conjungitur rectis angulis. Utrumque vero horizonti parallelum extenditur. Huic transverso brachio lens imponitur, ea qua dicemus ratione, atque omnia sursum adducuntur, adnexis asserculi extremis ad funem ante demonstratum; qui ab imo malo ad summum ascendens, ac super orbiculum transiens, inde descendit rursus, ac priusquam terram attingat, in sui ipsius caput alterum innectitur. Habet autem funis is adjectum plumbum b, pondere aequali quantum est brachii mobilis cum lente imposita; eoque loco deligatum, ut ad summum malum pertingat, cum lens in imo consistit.