Latin
CHRISTIANI HUGENII ASTROSCOPIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 568
Unproofread scanNot analysed yet
In magnis etiam (puta 200 aut amplius) pedum intervallis, ubi vix tantum luminis lens a lucerna, etiam convexo vitro adjuta, accipere possit, ut ab observatore cernatur; idem lumen amplius intendendum esse, vel aucto lucernae ellychnio, vel adhibita lente latiori, leniusque convexa, quae lucem transmissam minus diffundat, longiusque proinde ejaculetur. Quantum porro ad mali altitudinem attinet, parandae ejus plures quidem modos suppetere: posse vero statuto uno, alium ejus opera duplo altiorem juxta attolli, ac simul firmiorem reddi, transversis sibulis utrumque conserendo. Ac firmissimam futuram compagem hujusmodi, si duo mali humiliores, cum tertio duplae altitudinis, binis ternisve pedibus inter se distent, in triangulum dispositi, dictoque modo religati; eaque ratione facile ad centum pedum altitudinem perveniri: ad multo maiores vero, vel validiori malorum ac trabium substructione utendo, vel ad turrim aut aedificii altioris angulum inferiora ligna applicando; ita ut nihil tamen obstet, quo minus, ab imo ad summum, lens primaria adducatur, per continuum canaliculum ascendens. Sed &super turri aut domus culmine erigi malum posse, ut ibi adstet is cui funis cura demandata est, ad evehendam demittendamve lentem. Caeterum ut positum suum servaret ocularis lens, minusque asfueti telescopicis observationibus citra difficultatem hoc invento uti possent, auctarii loco Autor machinae exiguae descriptionem adjecit, quae fulcro bipedi supra memorato affixa id operae praestaret. In ea est bb rhombus plicatilis ex aere, binis lateribus ad duplam longitudinem inferius productis. Hunc rhombum transversarii medio applicitum tenet cochlea ferrea f, supposita aeris vel ferri particula g, ac praeterea orbiculo ex aere tenui, leniter convexo, cujus pressu lentus aequabilisque efficitur motus rhombi ac diductio. Porro ex angulo ejus superiore, axis seu columella prominet c, perpendiculariter insistens, longitudine sesqui pollicis. Cujus capite altero lamella mobilis adhaeret, 4 pollices longa, dimidium lata; quae hic conspici nequit, quippe tecta capulo ligneo d, paris longitudinis, cui conserta est.